PL 62, col. 164

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

verisimilibus, non ex ratione vicinis, non ad intelligendum
provocantibus, non ad id profitendum pietate
fidei suadente, sed pura et nuda verborum proprietate
hoc scriptum ostende, ingenitum, aut impassibilem
Patrem, Filium vero Deum ex Deo, lumen ex
lumine, aut Patri similem esse. Nolo mihi dicas: hoc
fidei ratio poscit: hoc pietas docet: ad hanc me nominis
professionem Scripturarum consequentia provocat.
Nolo, inquam, mihi talia obtendas; quia et me
similia de homousii probatione respuis proferentem.
Sed ferto in manibus divinorum voluminum codices,
et eodem sono, iisdemque syllabis praedictorum vocabulorum
nomina indita lege. Aut ostende scriptum
Filium Patri similem, aut fatere dissimilem. Quo hinc
erumpas, quo rursum evadas non est. Tuis te implicitum

propositionis nexibus enodandi facultas nulla
suppeditat. Aut concede mihi ex consequentibus probare
homousion, id est unius substantiae fidem: aut
si concedere nolueris neganda sunt tibi universa quae
ipse fateris; quia ea nude posita invenire nusquam
utique poteris. 97
XIV.
Probus judex dixit: Si ecclesiasticae
consuetudinis mos est ut aliqua verborum vocabula
ob coercendos haereticorum motus in fidei auctoritate
nude ponantur, quae tamen ratione ex consequentia
rerum existentium vestiantur; dum eorum veritas,
ex qua originem sumunt, divinis contineri litteris
invenitur; quid dicis, Ari? Concedis homousion (sicut
Athanasius dicit) de divinis Scripturis per convenientes
professionum qualitates probari, an non?
Arius dixit: Iste nescio qua syllogisticae artis versutia
objectionem meam conatur eludere. Ego enim
hoc mihi ostendi desidero, utrum homousion dominicae
sit lectionis auctoritate conscriptum. Et ideo
aut proprie positum legat, aut ab ejus confessione
recedat.
Probus judex dixit: Sed vides quemadmodum in
te tuam referat quaestionem, et iisdem te quibus uteris
constringat articulis, professionis tuae manifestiore,
ut ipse exigis, documento, ut ei de canonicis
litteris nude positum ostendas innascibilem, aut impassibilem
Patrem, aut Deum ex Deo, aut lumen ex
lumine, aut Patri Filium similem esse? Quae omnia,
si proprie posita minime demonstrare valueris, negandi
tibi necessitas imminebit. Cui discrimini illa,

ut mihi videtur, sola poterit ratio subvenire, ut concedatis
vobis ea quae in conciliis vestris nude sunt
posita, de Scripturarum fontibus emanasse. Nam hoc
contentionis vitio deputabitur, ut documentum nudi
sermonis exigas, cujus fidei sensum in Scripturis
copiosius noveris redundare. Sensum igitur quaere,
unde vocabuli hujus natura traxit originem: et cum
sensum inveneris, nomen te pariter invenisse non
dubites.
XV.
Athanasius dixit: Quantiscunque rationibus
agat, nullatenus potest ab hac intentione removeri.
Novit enim certissime, quia si ad hoc descensum
fuerit, ut ex consequentia Scripturarum unam esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.