PL 62, col. 165

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Patris et Filii substantiam (quod est homousion)
doceatur, facillime se posse superari: et ideo diffidentiae
ac timoris periculo actus, nudi sermonis flagitat
documentum. Sed suis est iterum professionibus
constringendus. Exigis a me ut unam Patris et Filii
substantiam 98 (id est homousion), scriptum ostendam.
Tu autem tres usias, id est tres substantias, confiteris.
Ostende igitur mihi ubi legisti tres usias. Si
enim ego unum (hoc est homousion) ideo negare debeo,
quia hoc nude scriptum non invenio: tu quemadmodum
audes tres usias confiteri, cum hoc scriptum
nusquam poteris demonstrare?
Probus judex dixit: Si exstat aliquod ex divinis
auctoritatibus documentum, proprie et specialiter
positum, quo approbetur Patris, et Filii, et Spiritus

sancti tres usias, tresque (ut fateris) esse naturas,
proferatur: quo possit Athanasius a confessione
unius substantiae (quod est homousion) declinare.
Cum enim triusion proprie in Scripturis positum
ostenderis, apparebit Athanasium temeritate pertinacissimae
obstinationis in homousii confessione hactenus
perdurasse, quod proprie positum non potuit
demonstrare. Si vero nec tu ipse tres usias demonstrare
valueris, pari mihi conditionis necessitate
astrictus esse videberis.
Athanasius dixit: Doceat tres usias proprie positas,
et facio unius substantiae, quae est homousion, cessionem.
Arius dixit: Si tres sunt Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus, necessario tres sunt et substantiae, in

quibus unaquaeque persona separatim et distinctius
proprie subsistere cognoscatur.
Athanasius dixit: Hic nulla prosunt argumenta,
hic veritas ex consequenti ratione colligitur: testimoniorum
proprietas flagitatur. Lege specialiter
triusion positum. Noli conjiciendo dicere: Si tres
sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario
tres sunt et substantiae. Quia et ego simili conjectura
possum veracius opinari: Si unum sunt Pater, et Filius
(quia ipse ait; Ego et Pater unum sumus), quomodo
non est una substantia? Sed hanc disputationis
viam ingredi penitus noluisti, dum a me specialiter
positum (homousion demonstrando) exigis testimonium.

Simili ergo et tu ratione, tres usias specialiter
100 I. Item die sequenti Probus judex dixit: Quoniam
vos initi foederis pacta indeclinabili sententia
servare non dubito, quibus id vobis invicem concessisse
videmini, ut unius substantiae, vel trium substantiarum
professionem, ex divinarum consequentia
litterarum luculento disputationis examine comprobetis;
omissa scilicet quaestione, documentum puri
vocabuli atque proprie positi exigentis, id jam nunc
ipsius placiti ratio poscit ut, cuncta humanae argumentationis
cavillatione semota, de sacris divinarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.