PL 62, col. 167

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

causa, de competentibus, de necessariis agite rebus;
omnem, ut dixi, verborum ambitum, et procul a
causa vagantes locutionum phaleras, leporemque
sermonum cautius evitantes, ut disputationis vestrae
narratio veritate magis quam cothurno tumentis ornetur
eloquii.
Athanasius dixit: Licet jam dudum crebro ac saepius
de unitate substantiae citra acta disputaverim,
measque disputationes scripto mandaverim, quibus
a me in hac disputatione aliquid addi amplius vix
possit: tamen quia haec extrinsecus nullo eminus
adversante dicta sunt, necesse habeo haec eadem rursus
repetere, et in hoc publicae actionis examine
mittere, quo possint tui judicii sententia roborari. 101
II.
Probus judex dixit: Si non fuerint Arii

replicationibus tenuata, tunc nostra poterunt firmari
sententia.
Arius dixit: Utquid hae fraudum tendiculae proponuntur?
Utquid in patrocinio nefandae assertionis
judicis sententia praeoptatur? Agamus primo quod
nobis agendum necessitas demonstrandae veritatis
imponit. Inculcetur humano auditui fidei nostrae professio.
Percipiant judicia, quibus modis, quibusque
rationibus, quibus denique documentis nostra fulciatur
assertio: et tunc demum promulgationem sententiae,
quae in nostro utique nequaquam pendet arbitrio,
de judice postulabimus.
Probus judex dixit: Praefationis meae nuper in hoc
actionis principio habitae, et sponsionis vestrae dudum
praeteritis gestis insertae, meminisse oportet;

quibus id peroratum est, omissis superfluis, ad arcem
negotii debere descendi; quod debetis tandem aliquando
factitare.
Arius dixit: Doceat Patrem, et Filium, et Spiritum
sanctum unius esse substantiae, unius potestatis,
unius dignitatis, unius gloriae, unius majestatis, unius
virtutis atque honoris, quod satis improvida et nimis
incauta professione solet populis jactitare.
Athanasius dixit: Profiteris Filium vere de Patre
natum, an non?
Arius dixit: Profiteris ipse Patrem alicujus derivationis
vel divisionis vitio subjacere non posse, an
non?
Athanasius dixit: Valde profiteor.
Arius dixit: Ego quoque profiteor Filium ex Patre

natum esse.
Athanasius dixit: Id esse arbitraris, natum ex Patre,
quod est etiam natum de Patre?
Arius dixit: Sufficit tibi quod ex Patre dixerim
natum; quod etiam facillime ostendo. Quid callidis
uteris argumentis? Caeterum de Patre natum, nusquam
mihi interim ad praesens occurrere potuit. Ex
Patre vero scriptum esse recolo, Joanne apostolo dicente:
Qui diligit Patrem, diligit eum qui natus est
ex eo.
Athanasius dixit: Ergo nihil interesse putas utrum
ex ipso an de ipso natus dicatur?
Arius dixit: Si mihi demonstrare valueris proprie
positum Filium de Patre natum, tunc quid inde sentire

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.