PL 62, col. 173

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

id est suae substantiae, unaquaeque res
procreet; mirari usquequaque non debeo Deum potuisse
de sua substantia Filium generare, cui totum
posse subjectum est. Sed ne absque Scripturarum
testimonio mea oratio pervagetur, aggredior ipsius
opitulatione munitus, Filium de Patris substantia
ineffabiliter natum ex divinis oraculis approbare; ut
dum luculento disputationis tramite, non ex argumento
philosophicae artis veniente, sed, ut dixi, ex
divinis demonstravero documentis, tum demum
Arius obmutescat, cum Filium de Patris substantia
genitum, legalibus eloquiis me docente cognoverit.
Paulus apostolus de Filio ad Hebraeos scribens, ait: Cum sit,
inquit, imago invisibilis Dei, et figuram substantiae
ejus gerens [(Hebr. I, 3; Col. I, 15)]
. Jeremias

quoque, prudentissimus prophetarum, de Dei Patris
persona concionatur et dicit: Si stetissent in substantia
mea, et audissent verbum meum, averterent eos a
studiis eorum pessimis [(Jerem. XXIII, 22)]
. Et ut eum
de Filio dixisse probaret, subjungit idem propheta, et
dicit: Quis stetit in substantia mea et vidit verbum
meum [(Jerem. XXIII, 18)]
? Verbum enim esse Filium,
David propheta de Patris persona testatur, dicens: Eructavit cor meum verbum bonum
[(Psal. XLIV, 2)]
.
Joannes quoque evangelista sciens apud Patrem Verbum,
id est Filium a principio apud Patrem esse, et
a Patre Verbum nunquam separatum fuisse, in principio
Evangelii, id est annuntiationis suae, posuit,
dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)]
. Et iterum

alio loco Scriptura tradidit, dicens: Initium
operis verbum [(Eccli. XXXVII, 20)]
. Non quo in creatione
Verbi, id est a Filii creatione caeteras coeperit
facere creaturas; sed quia per Verbum Dei, id est per
Filium omnia creata noscuntur. Unde David propheta
ponit et dicit: Verbo Domini coeli firmati sunt [(Psal. XXXII, 6)]
.
Et ut Spiritum sanctum hujus operis
socium ostenderet, ait: Et spiritu oris ejus omnis virtus
eorum. Multa sunt enim quae de Filio Scripturae
divinae perhibent testimonia; quod de substantia Patris,
id est de eo quod ipse est, genitus demonstretur:
de 110 qua substantia non tantum similis, sed
coaequalis Patri Filius comprobatur. Haec fides est
quam Christus apostolis tradidit, et ab apostolis ad
nos usque pervenit. Nec possumus eam in aliquo

immutare, quam constat nos debere ab initio, ut data
est, fideliter conservare.
IX.
Arius dixit: E superiori prosecutione mea ita
exorsus sum, quod Athanasium perfidia caecitatis
praecipitet in profundum. Dum enim vult facundiam
sui sermonis ostendere, nescius in crimine versatur
Scripturae divinae, dicendo quod in substantia
Dei coaequetur Filius genitori, cum ipse Filius de se
protestetur, et dicat: Pater major me est [(Joan. XIV,
28)]
; et Qui me misit, ipse mihi mandatum dedit [(Joan.
XII, 19)]
; et Non ego veni, sed ille me misit [(Joan. VIII,
42)]
; et Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem
ejus qui me misit [(Joan. VI, 38)]
; et Sicut dixit
mihi Pater, sic loquor [(Joan. XII, 50)]
; et Quod dedit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.