PL 62, col. 174

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

mihi, servavi [(Joan. XVII, 12)]
; et Omnia quae mihi
dedit, nemo aufert a me [(Joan. VI, 39)]
; et Rogabo eum,
et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum [(Matth. XXVI, 53)]
;
et Si hic calix non potest transire
nisi bibam illum, fiat voluntas tua [(Matth. XXVI,
42)]
; et Transeat a me calix iste. Non sicut ego volo,
sed sicut tu [(Matth. XXVI, 39)]
; et Quae sunt ei placita,
facio semper [(Joan. VIII, 29)]
; et Sedere ad dexteram
meam vel ad sinistram, non est meum dare vobis [(Matth.
XX, 23)]
; et Dedit illi nomen quod est super omne nomen,
et exaltavit puerum suum [(Philip. II, 9)]
; et Propterea
unxit te Deus, Deus tuus [(Psal. XLIV, 9)]
; et Excitavit
eum a mortuis, et sedere fecit eum ad dexteram
suam [(Ephes. I, 20)]
, et multa his similia, quae studio
brevitatis omitto. Si ergo majorem habet, si missus

est, si spontanea voluntate non venit, si voluntatem
suam non fecit, si quod ei dicitur loquitur, si sibi
data custodit, si rogat, si pro calice deprecatur, si
nomen ab alio accepit, si ab alio exaltatur, si sedes
discipulis petentibus propria potestate non tribuit, si
quae sunt Patri placita facit, et ab ipso a mortuis suscitatur,
aequumne videtur ut qui de sua subjectione
tanta ac talia dicit, Patri efficiatur aequalis?
Probus judex dixit: Si adversum tam copiosa divinae
auctoritatis testimonia, quae ab Ario de Filii
subjectione prolata, sunt, aliquid Athanasio competere
videtur, edicere non moretur; ut amota superstructione
sermonis ex divinis potius voluminibus
aut 111 similis, aut dissimilis vel coaequalis Patri
Filius demonstretur; ut agnita veritate quae sanae

fidei ac rationi conveniunt roborentur.
X.
Athanasius dixit: Quantum velit percuriat in
elatione sermonis Arii calliditas, ei sibi de auctoritate
divinae legis prolatis plaudat testimoniis; quibus
videlicet nititur ab aequalitate Patris Filium sequestrare.
Cuncta quae ab eo prolixius inserta noscuntur,
iisdem etiam testimoniis a nobis absque ulla difficultate
frustrantur. Christus igitur Filius Dei in forma
servi, quam sumpsit ex Virgine, Patri dicitur esse
subjectus, apostolo Paulo taliter affirmante: Ubi venit,
inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum
factum ex muliere, factum sub lege [(Gal. IV, 4)]
. Ille
itaque dicitur esse subjectus qui sub lege ex muliere
noscitur generatus, et in ea forma majorem se indicat
Patrem, quam voluntarie sumpsit ex Virgine. In

forma Dei Patris angelicus ei chorus probatur praebuisse
ministerium. Ita enim in Evangelio scriptum
est: Et discessit ab eo diabolus, et venerunt angeli, et
ministrabant ei [(Matth. IV, 11)]
. Objicit quod voluntatem
Patris fecerit, et non suam. In hoc magis laudabilis
hujus verbi dicto debet agnosci: quia qui Patris
voluntatem aequanimiter fecit, aequalitatem ostendit,
Apostolo confirmante. Haec est, inquit, voluntas
Dei in Christo Jesu [(I Thess. V, 18)]
. Nam quia addidit: Sicut dixit mihi Pater, sic loquor
[(Joan. XII, 50)]
;
quare hominum genus, quod rectum est intelligens,
audito hoc verbo turbetur? Si enim aliter Christus
quam Deus Pater loqueretur, tunc magis Patri inaequalis
vel dissimilis diceretur. Si vero quae loquitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.