PL 62, col. 175

Dialogus contra Arianos (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Pater, ea loquitur Filius, nunquam inaequalis Patri
aut dissimilis invenitur. Quod dedit mihi, inquit, servavi,
et, omnia quae mihi dedit, nemo aufert a me.
Dona enim divina hoc modo intelligenda sunt Filio
attributa. Dedit enim Pater Filio potentiam omnipotenti,
majestatem tribuit majestati, virtutem dedit
virtuti, prudentiam prudenti, praescientiam praescienti,
aeternitatem aeternitati, divinitatem divinitati,
aequalitatem coaequali, immortalitatem immortali, invisibilitatem
invisibili, Regi regnum, vitam vitae: et
non aliam ab ea quam habet 112 dedit; et quantum
habet, tantum dedit, vel si quae alia quae Pater Filio
indivisibiliter et inseparabiliter contulisse monstratur.
Sed haec omnia habenti potius quam indigenti
dedisse probatur, cui a Filio dicitur: Omnia mea tua

sunt, et omnia tua mea sunt [(Joan. XVII, 10)]
.
XI.
Si ista omnia quae perhibetur Pater Filio contulisse,
alia in eo, et alia videntur esse in Filio, mendacem
sine dubio facimus Filium, qui dicit sua esse
quae Patris sunt. Sed si in his quae dixit mendax Filius
invenitur, et evangelista simili modo qui ait: Aequalem se faciens Deo
[(Joan. V, 18)]
, omni virtute
falletur: ac ita erit ut nec Pater Filio integre aut
veraciter aliquid contulisse monstretur, nec verus
Deus Filius cognoscatur. Sed si vera sunt (sicuti sunt)
quae Pater Filio inseparabiliter et indiscrete contulit,
conticescant dementium hominum linguae, quae nituntur
Filium a Patris substantia separare. Rogat
Filius Patrem, ut hominem verum se gestare ostendat.
Nam ut deitatis suae intimaret potentiam, mari

imperavit et ventis, et quinque millia hominum de
quinque panibus saturavit. Calicem passionis ut
homo tristis accepit; ut Deus autem fontem aquae
vivae salientis in vitam aeternam credentibus propinavit.
Accepit nomen, ut in hoc nomine coelestia et
terrestria et inferna adorent. Exaltatus est de imis
ad superiora, id est de carne humanae fragilita is ad
Deum conscendens, sedet ad dexteram majestatis,
ut cum non dubitet humana infirmitas sequi, ubi caput
suum viderit gloriari. Unctus est ut chrismatis
ipsius unctione a labe prioris hominis delicti purgemur.
Excitatus a mortuis est, ut nos exemplo resurrectionis
ejus a mortis aculeo liberemur. Sedes discipulis
petentibus non se posse dare testatur, ne inter
eos divortium nasceretur. Nam qui ait, Non est

meum dare vobis [(Matth. XX, 23)]
, dixit, Volo ut ubi
ego sum, et isti sint mecum [(Joan. XVII, 24)]
. Quae sunt
Patri placita fecit, quia contraria facere nescit. Nam
qui ait Veni, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
ejus qui me misit [(Joan. VI, 38)]
, dixit, Ut
faciam voluntatem tuam: Deus meus, volui [(Psal.
XXXIX, 9)]
; et Voluntarie sacrificabo tibi [(Psal. LIII, 8)]
.
Qui ait Pater major me est [(Joan. XIV, 28)]
, dixit Ego
et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
; et Sint in nobis 113
unum, sicut ego et tu unum sumus [(Joan. XVII,
22)]
; et Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt [(Joan.
XVII, 10)]
; et Creditis quia ego in Patre, et Pater in me
est [(Joan. XIV, 10)]
; et Pater meus operatur, et ego operor

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.