PL 62, col. 184

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

prolatos, qui non proprie Deo, sed personis et temporibus
vel quibuscunque rerum generibus coaptantur.
Id est, cum se nescire dicit, vel cum se iterum
cognovisse fatetur, aut cum rerum a se factarum
poenitudinem gerit, et nunc se iratum, nunc placatum
ostendit. Quae omnia si secundum essentiam velimus
accipere, passibilem sine dubio et improvidam divinam
profitebimur esse naturam, in qua aut ignoratio,
aut ex tempore orta cognitio cadat; quam et tristia
poenitendo conficiant, et laeta sublevent vegetando.
Quod quid aliud erit, nisi mutabilia perpeti, et instabili
mobilitate huc illucque diffluere? Unde manifestissime
comprobatur non omnia de Deo secundum
substantiam dici debere, sed aliquanta dispensationi
respondentia, non naturae ejus convenientia certo

certius profiteri.
Probus judex dixit: Licet sufficienter et doctius
laudabili brevitate responderis, non omnia de Deo
secundum substantiam dici, latius tamen haec audire
abs te desidero, cum tui loci disputationis tempus
adfuerit. Nunc interim (ut ante fatus sum) Sabellius
ut coeperat, prosequatur.
VII.
Sabellius dixit: Fidei nostrae professio, ut
superius 125 dixi, hunc eumdemque et Patrem et
Filium praedicat Deum; ne gentili errore duos deos
asserere convincamur, si alius Pater, alius a nobis
Filius praedicetur. Unde ex his ipsis quae a non intelligentibus
vel minus sentientibus adversa nobis esse
putantur, apertissime demonstrabo summi atque omnipotentis
Dei unam esse personam. Nam quid aliud

est Pater in me manens facit opera [(Joan. XIV, 10)]
, nisi
Ego in me manens facio opera? et Qui me videt, videt
et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
, id est, Ego sum ipse Pater
qui Filius; ut per unam divinitatis contemplationem
unam intelligas esse personam? Sed et quod ait, Ego
in Patre et Pater in me; vel quod Isaias ad
eumdem loquitur, dicens, In te est Deus, et non
est Deus praeter te [(Isai. XLV, 14)]
, id proculdubio
manifestius voluit indicare, sine alterius permixtione
personae, in seipso ineffabiliter permanere. Si enim,
ut ipsi quoque concedunt et ut superius fassi sunt,
simplex est divina natura, non fieri potest ut velut
ipsa intrinsecus vacua alterius in se naturae personam
contineat, et ipsa vicissim contineatur ab altera.
Necesse est enim ut seipsa aut minuendo contrahat,

aut evacuando exinaniat, aut dilatando diffundat:
quoniam receptorum vel recipientium conditio ista
est, ut aut recepturus spatio dilatetur ad alterum recipiendum;
aut recipiendus contractione aliqua minuatur,
ut intra evacuatam ad suscipiendum se naturam
valeat contineri. Quae quoniam tam impia tamque
absurda simplici illi et ineffabili naturae congruere
minime possunt, id sine dubio restat intelligi
ut unus idemque in seipso manens, de seipso singulariter
dicere videatur: Ego in Patre et Pater in me [(Joan. X, 38)]
;
et Qui me videt, videt et Patrem [(Joan.
XIV, 9)]
: ne si de duobus dictum accipere volueris,
duos nihilominus deos separatim distinctos asserere
convincaris. Aut si ita eos in se invicem permanere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.