PL 62, col. 185
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
defendis, ut horum unam dicas esse naturam, nescio
quam personarum biformitatem, portento alicui similem,
ex unius rei initio prominentem, aut in unius
naturae substantia confusius et permixtius habitantem
videberis profiteri, et hac ratione simplicem
et intemeratam divinae virtutis naturam indignis
compositam qualitatibus defensare. Recurre 126
magis ad illa singularia coelestium praeconia sanctorum,
quibus unius in una persona manentis
divinitas praedicatur, ut Moyses admonet dicens: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est [(Deut. VI, 4)]
.
Et ut ipse quoque Deus saepenumero
contestatur: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et
non est alius absque me [(Deut. XXXII, 39)]
. Et iterum: Testes vos estis, si est alius Deus praeter me
[(Isai. XLIII,
10)]
. Non debemus tantae auctoritatis coelitus nobis
sententiam depromptam alterius Dei confessione
frustrare, ne in nostri perniciem tanti praeconii cassantes
imperium, debita deorum cultoribus tormenta
subeamus.
VIII.
Probus judex dixit: Si huic tam validae prosecutioni
posse aliquid referri putatis, perorare dignemini.
Arius dixit: Dum unius Dei probabili quidem et
admodum utili confessione bifariae deitatis errore
Sabellius semetipsum conatur exuere, nefandam Judaici
sensus impietatem incurrit, Filium Dei Deum
in sua manere substantia, et propriam habere personam,
mente sacrilega denegando. Cujus insanissimi
furoris audaciam, quantocunque brevitatis compendio
uti potuero, coelestium testimoniorum auctoritate
frenabo, ad demonstrandam proprie subsistentem
Filii personam: non illa quae quidem homini
suscepto congruere cavillantur assumens, sed illa in
medium proferens testimonia, quae sine ullo ancipitis
intelligentiae scrupulo divinitati ejus competere
omnes pariter confitentur. In Genesi Dominum
dixisse legimus: Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
. Ecce pluraliter
dixit, faciamus, alium videlicet indicans ad quem
loquentis Dei factus est sermo. Non enim tam absurde
intelligendum est fuisse locutum, ut sibi ipse
diceret faciamus, quod proprie illorum est qui
amentiae passionem incurrunt. Namque ut alterum ad
alterum locutum fuisse Scriptura monstraret, continuo
subjecit, dicens: Et fecit Deus hominem: ad imaginem
Dei fecit illum [(Ibid., 27)]
. Si unus esset, ad imaginem
suam fecisse diceretur. Nunc autem alius ad
alterius imaginem apertius fecisse describitur. Item
cum ob multa nefandi sceleris facinora, Sodomitis
cum suis incolis terras igneis divinitas 127 imbribus
sanxisset urendas, ita refertur. Pluit, inquit, Dominus a Domino ignem et sulphur
[(Gen. XIX, 24)]
.
Nihil tam evidentius ad ostendendum Patrem et demonstrandum
Filium legaliter potuit intimari, ubi
alius ab altero, non unus a se ipso sulphureas coelitus
jaculatus est flammas.
IX.
Item ipse Filius ad Jacob loquitur, dicens: Ego
sum Deus, qui visus sum tibi in loco Dei (Gen. XXXI,