PL 62, col. 186
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
13). Posset dicere, qui visus sum tibi in loco meo,
si una loquentis intelligeretur esse persona. Item: Ascende,
inquit, in Bethel, et fac ibi altare Deo, qui
apparuit tibi [(Gen. XXXV, 1)]
. Nec istud singulari unquam
personae congruere potest, ubi tam distinctus
alius altero sacrarium imperat constituendum. Id
enim solitarium dicere conveniens erat: Fac altare
mihi Deo, qui apparui tibi. Item Deus Pater de salvandis
in Deo Filio populis per Osee prophetam
loquitur, dicens: Et salvabo eos in Domino Deo ipsorum (Osee, I, 7).
Item David ad Filium Dei loquens: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis,
virga regni tui. Propterea unxit te Deus, Deus
tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis
[(Psal. XLIV, 7,
8)]
. Quid hoc ad confessionis errorem submovendum
manifestius potuit dici, ubi Deus Deum unxisse perscribitur?
Haec interim pauca de Veteri Testamento
decerpsi. Nam plura et manifestiora studio brevitatis
omisi, quibus luce clarius comprobatur et Patrem
et Filium distinctis et separatis substantiarum
proprietatibus existere. Quod autem Sabellius, ex hoc
quod ait: Ego in Patre, et Pater in me [(Joan. X, 38)]
,
unam nisus est demonstrare naturam sive personam;
quod videlicet alia intra aliam sine confusionis permixtione,
vel praeter caetera vitiorum genera, quae
more sophismatum quaestionum voluit intentare,
inesse non possit, ita non unum indicant esse substantiam
vel personam, sicut non una Dei et hominum
potest esse natura, de quibus dicitur quod ipsi
in Deo et Deus in eis est. Denique idem ad Patrem
de credentibus loquens Filius ait: Ut sicut tu Pater
in me et ego in te, ita et ipsi in nobis sint [(Joan. XVII,
21)]
. Et iterum: Qui edit carnem meam, et bibit meum
sanguinem, in me manet, et ego in eo [(Joan. VI, 56)]
.
Apostolus quoque de idiota: Et prostratus, inquit, confitebitur quia vere Deus in vobis est
[(I Cor. XIV,
25)]
. 128 Sicut ergo cum Deus in nobis, et nos in
Deo sumus non confusione personae, non unitate naturae,
non augmenti accessione, non detrimenti subtractione,
non qualibet composita vel ordinata mutabilis
substantiae qualitate, sed purae et simplicis
fidei sanctitate Domino in nobis habitaculum praeparamus,
et ille nos in suam recipit mansionem; dum
ejus voluntatem faciendo in ipso manemus; ita Pater
et Filius pro indissolubili foedere voluntatis in
se invicem manere noscuntur.
X.
Probus judex dixit: Quoniam tam clarissimis
testimoniorum documentis Patrem et Filium proprie
subsistere demonstrasti (quod Sabellius humanis
mentibus quaestionum nebulas offundendo negabat),
id nunc a tuis quaeritur partibus, quomodo et Deum
Patrem et Deum Filium separatim et distinctius
profitendo, non pluralem divinitatis numerum introducere
videaris. Et quanquam de hoc superiore
prosecutione breviter pauca perstrinxeris, lata tamen
et propria quaestionis hujuscemodi debet esse probatio.
Quam tunc copiosius expedire debebis, dum inter
te atque Athanasium disputationis examen coeperit
agitari. Et quoniam nunc (ut dixi) assertione