PL 62, col. 188

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

aiebat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [(Matth. XXVIII, 18)]
.
Quod utique si ante tempora
Deus esset, potestatem ex tempore non accepisset,
quam 130 semper habuisse constabat. Sed, ut dixi,
ob praeclarum obedientiae ac passionis meritum, divino
est honore donatus, et super omnia exaltatus,
sicut et Petrus loquitur dicens: Deus patrum nostrorum
exaltavit puerum suum Jesum [(Act. III, 13)]
. Et
iterum: Dextera igitur Dei exaltatus [(Act. II, 33)]
. Ac
rursus: Certissime, inquit, sciat omnis domus Israel,
quia et Dominum illum et Christum Deus fecit, hunc
Jesum quem vos crucifixistis [(Act. IV, 10)]
: ostendens
evidentius, propter passionem crucis, ex tempore
Deum fuisse factum, non Deum ante tempora natum.
Unde et Paulus: Tanto, inquit, angelis melior

factus, quanto excellentius prae illis nomen accepit [(Hebr. I, 4)]
.
Quod enim fit vel accipitur, ex tempore
sumit initium. Nam ex semine David originis sumpsisse
principium, divina ubique testantur eloquia,
sicut Deus ad David loquitur, dicens: Filius qui
egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit mihi domum [(III Reg. VIII, 19)]
.
Et iterum: De fructu ventris tui
ponam super sedem meam [(Psal. CXXXI, 11)]
. Et Isaias: Ecce radix Jesse exsurget regere gentes
[(Isai. XI, 10)]
.
Et Apostolus: De Filio, inquit, suo, qui factus est ei
ex semine David [(Rom. I, 3)]
. Et iterum: Memor esto
Christum Jesum resurrexi se a mortuis ex semine David [(II Tim. II, 8)]
.
Et angelus ad Mariam: Dabit illi,
inquit, Deus sedem David patris sui [(Luc. I, 32)]
. Ex his
igitur atque aliis quam pluribus demonstratur evidentius

non Deum ante saecula fuisse, sed in Deum
bonae actionis merito profecisse.
XII.
Probus judex dixit: Intentatis a Photino quaestionibus
e diverso venientium responsionibus occurratur.
Athanasius dixit: Si ea quae Arius contra Sabellium
prosecutus est diligenter advertas, ibi etiam
Photini perfidiam pariter cognoscis exclusam.
Probus judex dixit: Ut puta?
Athanasius dixit: Sabellius unam confitendo personam,
Filium ante cunctorum originem saeculorum
subsistere denegavit: quod ipsum quoque Photinus
impiis asseverare commentis aggreditur, dum Filio
ex humani ortus nativitate initium tribuens, omnino
eum non fuisse testatur. Quae sacrilega opinionis

sententia, Ario copiosius prosequente cassata est.
Aperte enim et lucidius demonstravit, Filium Dei
Deum ante tempora substitisse.
Probus judex dixit: Memini equidem 131 Arium
de proprietate personae Filii subsistentis contra Sabellium
satis egisse; sed disputationis ordo vel ratio
poscit ut Photini quoque assertio proprio debeat
contra nitentium refutationis obice submoveri; ne
dum nimis brevitati studetis, res necessarias omittere
videamini. Non enim parvam intulit suae fidei
quaestionem, multis asseverando documentis, Filium
Dei ex Maria initium accepisse, et in Deum
clarissimae actionis merito profecisse.
Athanasius dixit: Non pigebit aut me, aut Arium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.