PL 62, col. 190
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Dei servat illum. Num igitur quia homines fideles
de Deo nati esse dicuntur, idcirco eis humanae
nativitatis aufertur origo? aut priusquam de hominibus
nascerentur ante mundi principium, per divinae
nativitatis commemorationem exstitisse credendi
sunt?
Arius dixit: Quoniam manifestissimae veritati callida
disputationis arte Photinus obnititur, evidentissima
est divinae Scripturae auctoritate frangendus.
Joannes enim apostolus istius (credo) insaniam longe
ante in Spiritu sancto conspiciens, ante principium
saeculorum substantialiter apud Patrem Deum Filium
exstitisse testatur, ac sic Photinum alto imperitiae
sopore demersum, et lethali quiete sepultum, clarissimae
suae vocis praeconio excitat, dicens: In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum [(Joan.
I, 1)]
. Ergo ei qui in principio erat apud Deum, non
relinquitur ut novissimo tempore originis suae principium
ab homine sumpserit. Et ne hoc Verbum, 133
quod in principio erat apud Deum divinae vocis transeuntem
existimet sonum, ait: Et Deus erat Verbum [(Ibid.)]
.
Quod si hoc Verbum Deus erat, substantia
manens, non sonus transiens erat. Fundatae enim
naturae virtus ostenditur, quae fuisse vel esse substantialiter
praedicatur. Et quoniam nunc quoque Sabellium
in hoc auditorio nobiscum astare conspicio,
in utrosque testimonii hujus tela vibrabo, et inde
Photinum occido unde Sabellium perimo. Audiat
ergo Sabellius Deum apud Deum fuisse, et desinat
ab unitate personae. Audiat Photinus, hoc Verbum
Deum in principio exstitisse, et desinat de Maria virgine
initium tribuere. Hoc, inquit, erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil [(Joan. I, 2)]
. In hoc mundo erat, et
mundus per ipsum factus est [(Ibid., 10)]
. Antecedit
creator creaturae suae opificium, an non?
XV.
Probus judex dixit: Constat operis sui fabricam
antecedere creatorem; neque enim potest ulla
ratione admitti ut postea ip e coeperit, qui facti
auctor exstitit.
Arius dixit: Si ergo omnia per Filium facta sunt,
et mundus per eum factus est, apparet ante mundum
vel ante omnia quae facta sunt Filium exstitisse.
Probus judex dixit: Nihil hac probatione manifestius
poterit demonstrari.
Arius dixit: Sed ne forte unius apostoli probatio
insufficiens esse perfidis videatur, alia, si praecipis,
testimonia, Filium Dei ante saecula subsistentem
contestantia, brevi prosecutione subnectam.
Probus judex dixit: Licet (ut reor) utilius et validius
hoc testimonio nihil sit, tamen, ut diversis probationum
testimoniis assertioni tuae cumules fidem,
pauca (ut ais) circumscripta brevitate prosequere.
Arius dixit: Domini nostri Jesu Christi vox est in
Evangelio dicentis: Nemo ascendit in coelum, nisi
qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo [(Joan. III, 13)]
.
Et iterum: Descendi de coelo, non ut