PL 62, col. 191
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit
me Patris [(Joan. VI, 38)]
. Apparet ergo jam fuisse,
qui de coelo descenderat, ut Photinus erubescat, et
alium esse a Patre, dum non suae voluntatis arbitrio
praesumit aliquid faciendum, sed mittentis se Patris
in omnibus exsequitur 134 voluntatem, ut Sabellius
et ei similes conticescant. Item: Pater, inquit, glorifica me illa gloria, quam habui apud te antequam
mundus fieret
[(Joan. XVII, 5)]
. Ecce ante mundi constitutionem,
honoris gloria praeditum penes Patrem
sese fuisse testatur. Audiat ergo Sabellius alium
apud alterum, audiat Photinus gloriam ante mundi
possedisse principium. Item Apostolus in propria
eum divinitatis forma fuisse ostendens, priusquam
naturae servilis formam susciperet, ait: Qui cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens [(Philip. II, 6)]
. Jam igitur Deus erat, qui
ut homo esset, Dei se formam exinanisse docetur.
Item Jeremias Deum fuisse priusquam hominis formam
dignaretur assumere, evidentius aperit dicens: Hic est Deus noster, et non deputabitur alter ad eum:
qui invenit omnem viam scientiae et dedit eam Jacob
puero suo, et Israel electo suo. Post haec in terris visus
est, et inter homines conversatus est
(Baruch, III, 36)
Haec tam firma, tamque robustissima de divinis auctoritatibus
elicita probamenta, qualibet Photinus
(si valet) argumentatione dissolvat.
XVI.
Probus judex dixit: Si adhuc tam manifestis
tamque perfectis documentis Photinus obvius ire desiderat,
certum est eum morbidae contentionis vitio
agi, qui tantae non subjicitur veritati. Sed ne studio
dilatandi certaminis nebulosae falsitatis quaestiones
intendat et in superfluis rebus necessarium tempus
absumat, utilem suis prosecutionibus finem imponat.
Arius vero atque Athanasius, qui Filium Dei ante
mundi ortus principia de Patre genitum confitentur
(quod videlicet Sabellius pariter Photinusque negabant),
quomodo in una eademque sententia fidei dissidium
faciant, secumque non conveniant, edicere
non morentur.
Athanasius dixit: Subsistere ante saecula Filium
veraciter Arius profitetur. Quod autem de Patre natus
sit, sono tantummodo vocis et simulata verborum
confessione, non veritatis proprietate concedit; dum
eum a paternae naturae substantia longius separat,
et conditione naturae non dispensationis ratione Patri
subjectum affirmat.
Probus judex dixit: Clarissimum fidei 135 vestrae
indicium date, et quemadmodum credatis recenti
prosecutione signate, quo possit ad normam propositae
confessionis disputationis quoque materia coaptari.
Athanasius dixit: Ne vestros gravem oratione longissima
sensus, fidem meam brevi sermone concludo.
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, deitate, potestate,
magnitudine, natura, unum esse confiteor:
nec aliquid in hac Trinitate novum, extraneumve,
ac si antea non fuerit, postea vero adjectum sit, assero;