PL 62, col. 192

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sed, ut dixi, unius eam naturae, uniusque ubstantiae
credo.
Arius dixit: Ego sicut tres personas in sua proprietate
manentes, ita tres substantias Patris et Filii
et Spiritus sancti confiteor. Alia est enim Dei Patris,
alia Filii, alia Spiritus sancti substantia, nec potest
ullo modo ingenitae substantiae Patris aut genita Filii,
aut creata Spiritus sancti conferri natura. Unde nec
potestate aequales, nec magnitudine similes, nec natura
consortes a nobis fideli confessione creduntur.
XVII.
Probus judex dixit: Si hoc totum est, in quo
a vobis invicem dissentire videmini, id est, quod unus
diversas, alius Trinitatis unam dicat esse substantiam;
id nunc disputationis ratio poscit, ut assertiones
vestras non subtilitate argumentorum de industria

dialecticae artis venientium, sed puris et simplicibus
divinae Scripturae documentis robustius fulciatis.
Arius dixit: Credo quod memoralibus prudentiae
tuae sensibus Athanasii prosecutionem nequaquam
subtraxit oblivio, qua id elegantius peroravit, illum
debere pravitatis errore notari, qui nova et inu itata
verborum commenta sectatur, adjiciens apostolicis
dogmatibus quod ab eisdem constat traditum non
fuisse.
Probus judex dixit: Ita memini.
Arius dixit: Ergo Nicaeni decreta concilii lectione
pandantur, et agnosces Athanasium vel hujus auctores
apostolicam fidem novorum adjectione verborum
catenus corrupisse, ut et eos qui antiquis Patrum

inhaesere doctrinis, ambitione regia usi, censuerint
feralibus relegandos edictis.
Probus judex dixit: Si praesentis negotii ratio postulat
ut decretum Nicaeni recitetur concilii, hoc quoque
Athanasius sua prosecutione 136 designet; ut
ex utriusque voluntatis assensu (si quid illud est quod
offertur) extrinsecus recitetur.
Athanasius dixit: Causae congruit ut rerum gestarum
lectionis copia non negetur.
XVIII.
Probus judex dixit: Ergo, ut desideratis,
praefati decreti fidei Nicaenae lectio ventiletur.
Et lectum est ita:
EXEMPLAR FIDEI NICAENAE.
Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem

omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in
unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium
Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est de substantia
Patris: Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum
de Deo vero: natum non factum: unius substantiae
cum Patre, quod Graeci dicunt homousion;
per quem facta sunt omnia quae in coelo et quae in
terra: qui propter nostram salutem descendit, incarnatus
est, homo factus est, passus est, et resurrexit
tertia die, ascendit in coelos, venturus judicare vivos
et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui
dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur
non erat, et quod de non exstantibus, vel ex alia
substantia, aut essentia; dicentes mutabilem et convertibilem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.