PL 62, col. 195
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
quaeso, metire. Cur enim non similes querimoniarum
causas intendat? Cur non simili vociferatione ipse
quoque insaniat, dicens: Quid dicitis? quid statuitis?
quid sequendum vestro ex judicio posteris traditis?
confitendo Filium Deum ex Deo, lumen ex lumine?
Ostendite mihi utrum in eadem fidei forma, id est in
authentico symbolo, quod apostoli tradiderunt, hoc
scriptum legeritis. Sed contentus sum, cum ibi scriptum
non fuerit, saltem mihi de prophetis legatur,
de apostolorum litteris ostendatur. Quis has vocum
toleret novitates? Quis suis admittere sensibus patiatur
quod neque prophetae neque apostoli tradiderunt?
XXII.
Item similem Patri Filium, multis et creberrimis
conciliorum vestrorum decretis statuistis. Exsurgat
nunc Eunomius, qui dissimilem confitetur, et
dicat: Ubi hoc legistis? ubi scriptum reperistis?
utrumne Pater an Filius hac de se usus est voce? Ergo
tu, Ari, qui me hodie tali constringis articulo ut
homousion proprie scriptum ostendam, aut fatere
contra insolentes et furtivas haereticae intelligentiae
pravitates, quaedam confessionis nomina non temere
praesumpta sed ex consequenti ratione collecta, fidei
auctoritatibus fuisse inserta; ita ut tot novorum verborum
religioso intellectu exstiterint absolutiones, 140
quot fuerant quaesitae vel subministratae perfidiae
occasiones. Aut si id fateri nolueris, tuis tecum
objectionibus agam. Ostende mihi non ex conjecturis,
non ex verisimilibus, non ex ratione vicinis, non ad
intelligendum provocantibus, non ad id profitendum
pietate fidei suadente, sed pura et nuda verborum proprietate
scriptum ostende, ingenitum aut impassibilem
Patrem; Filium vero Deum ex Deo, lumen ex
lumine, aut Patri similem esse. Nolo mihi dicas; hoc
fidei ratio poscit, hoc pietas docet, ad hanc me nominis
professionem Scripturarum consequentia provocat.
Nolo, inquam, mihi talia obtendas; quia et me
similia de homousii probatione respuis proferentem.
Sed ferto in manibus divinorum voluminum codices,
et eodem sono, iisdem syllabis praedictorum vocabulorum
nomina indita lege. Aut ostende scriptum, Filium
Patri similem, aut fatere dissimilem. Quo hinc
erumpas, quorsum evadas non est. Tuis te implicitum
propositionis nexibus enodandi facultas nulla suppeditat.
Aut concede mihi ex consequentibus probare
homousion, id est unius sub tantiae fidem; aut si
concedere nolueris, neganda sunt tibi universa quae
ipse fateris, quia ea nude posita invenire nusquam
utique poteris.
XXIII.
Probus judex dixit: Si ecclesiasticae consuetudinis
mos est ut aliqua verborum vocabula coercendis
haereticorum motibus in fidei auctoritate nuda
ponantur, quae tamen ratione ex consequentia rerum
existentium vestiantur; dum eorum veritas ex qua
originem sumunt, divinis contineri litteris invenitur,
quid dicis, Ari? Concedis homousion (sicut Athanasius
dicit) de divinis Scripturis per convenientes professionis
qualitates probari, an non?