PL 62, col. 196

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Arius dixit: Iste nescio qua syllogisticae artis versutia
objectionem meam conatur eludere. Ego enim
hoc mihi ostendi desidero, utrum homousion dominicae
sit lectionis auctoritate conscriptum. Et ideo
aut proprie positum legat, aut ab ejus confessione
recedat.
Probus judex dixit: Sed vides quemadmodum tuam
in te referat quaestionem, et iisdem te quibus uteris 141
constringat articulis, professionis tuae manifestius
et ipse exigens documentum, ut ei de canonicis
nude positum litteris ostendas innascibilem, aut
impassibilem Patrem, aut Deum ex Deo, aut lumen
ex lumine, aut Patri Filium similem esse. Quae omnia
si proprie posita demonstrare minime valueris, negandi
tibi necessitas imminebit. Cui discrimini illa,

ut mihi videtur, sola ratio poterit subvenire, ut concedatis
vobis ea quae in conciliis vestris nude sunt
posita, de Scripturarum fontibus emanasse. Nam hoc
contentionis vitio deputabitur, ut documentum nudi
sermonis exigas, cujus fidei sensum in Scripturis copiosius
noveris redundare. Sensum igitur quaere
unde hujus vocabuli natura traxit originem; et cum
sensum inveneris, nomen te pariter invenisse non
dubites.
XXIV.
Athanasius dixit: Quantiscunque cum eo
rationibus agas, nullatenus potest ab hac intentione
revocari. Novit enim certissime quia si ad hoc descensum
fuerit, ut ex consequentia Scripturarum una
Patris esse substantia et Filii (quod est homousion),
doceatur, facillime se posse superari: et ideo diffidentiae

et timoris periculo actus, nudi sermonis flagitat
documentum. Sed suis est iterum professionibus
constringendus. Exigis a me ut unam Patris et
Filii substantiam, id est homousion scriptum ostendam;
tu autem tres usias, id est tres substantias confiteris.
Ostende igitur mihi ubi legisti tres usias. Si
ego enim unam, hoc est homousion, ideo negare
debeo, quia hoc nude scriptum non invenio; tu quemadmodum
audes tres usias profiteri, cum hoc scriptum
nusquam poteris demonstrare?
Probus judex dixit: Si exstat aliquod ex divinis
auctoritatibus documentum proprie et specialiter positum
quo approbetur Patris, et Filii, et Spiritus
sancti tres usias tresque (ut fateris) esse naturas,
proferatur, quo possit Athanasius a confessione unius

substantiae, quod est homousion, declinare. Cum
enim triusion proprie in Scripturis positum ostenderis,
apparebit Athanasium temeritate pertinacissimae
obstinationis in homousii confessione hactenus
perdurare, quod proprie positum nequiverit demonstrare.
Si vero 142 nec tu ipse tres usias demonstrare
valueris, pari mihi conditionis necessitate
obstrictus esse videberis.
XXV.
Athanasius dixit: Doceat tres usias proprie
positas, et facio unius substantiae, quod est homousion,
cesssionem.
Arius dixit: Si tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus, necessario tres sunt substantiae, in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.