PL 62, col. 197

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quibus unaquaeque persona separatim et distinctius
proprie subsistere cognoscatur.
Athanasius dixit: Hic nulla prosunt argumenta,
hic veritas ex consequenti ratione colligitur. Testimoniorum
proprietas flagitatur. Lege specialiter
triusion positum, et noli conjiciendo dicere: Si tres
sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, necessario
tres sunt et substantiae; quia et ego simili conjectura
possum veracius opinari: Si unum sunt Pater, et
Filius (quia ipse dicit: Ego et Pater unum sumus),
quomodo non est una substantia? Sed hanc disputationis
viam ingredi penitus noluisti, dum a me specialiter
positum (homousion demonstrando) exigis
testimonium. Simili ergo et tu ratione tres usias specialiter
et proprie positas lege. Si enim ideo homousion

negare debeo, quia hoc scriptum nude non
ostendo, necessario triusion tunc fateri debeo, si
proprie positum te demonstrante cognovero.
Arius dixit: Subsistit proprie Pater, an non?
Athanasius dixit: Nisi mihi tres usias proprie positas
legeris, nullum tuis interrogationibus dabo responsum.
Quis enim non videat quo tua tendat objectio?
Vis enim argumento callidae interrogationis
diversas approbare Patris et Filii substantias; sed
argumentis hic non est opus, ubi manifestiore proprietatis
testimonio, trium substantiarum exigitur
documentum. Sed si a proprietate testimoniorum ad
rerum consequentiam transire desideras, hoc ipsum
publicae conscientiae innotescat, non te potuisse tres

I.
Et alia die Probus judex dixit: Quoniam vos
initi foederis pacta indeclinabili sententia servare
non dubito, quibus id vobis invicem concessisse videmini,
ut unius substantiae vel trium substantiarum
professionem ex divinarum consequentia litterarum,
luculento disputationis examine comprobetis: omissa
scilicet quaestione, documentum puri vocabuli, atque
proprie positi exigentis; id jam nunc ipsius placiti
ratio poscit ut, cuncta humanae argumentationis cavillatione
semota, de sacris divinarum auctoritatum
voluminibus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, aut
unam, aut diversas doceatis esse substantias. Ad quam
rei probationem, non tantum (ut opinor) mea, sed 144
cunctorum pene mortalium mens ita est pendula
exspectatione suspensa, ut si tanti negotii merita

paterentur, sine ullius diei comperendinatione,
vel alicujus momenti intercapedine, ad summam veritatis,
atque calcem manifestissimae notionis desideret
pervenire. Unde ne tam religiosa fidelium et
veritatis cupida frustretur intentio, omni lenocinio
luxuriosae orationis exploso, de re, de causa, de competentibus,
de necessariis agite rebus, omnem (ut
dixi) verborum ambitum et procul a causa vagantes
locutionum phaleras leporemque sermonum cautius
evitantes: ut disputationis vestrae narratio, veritate
magis quam cothurno tumentis adornetur eloquii.
II.
Athanasius dixit: Licet jamdudum crebro ac

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.