PL 62, col. 201

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

genere subsistens, substantiae suae intemeratam videtur
servare naturam. Sin autem lux ex se tenebras gignat,
mutationi obnoxia erit, alterius a se generis
materiam tribuens; quia in hoc immutabilitatis suae
illibatam poterit servare substantiam, si hoc quod
ipsa est, ministret ex sese. Caeterum si, ut dixi, id
quod ex se tribuit aliud erit quam ipsa quae tribuit,
tunc alterius substantiae dici poterit; quod omnino
naturarum omnium qualitas, vel ordo, vel ratio non
admittit. Age nunc, jam si videtur, a terrenis ac visibilibus
in superiora mentis oculum erigamus, et ex
his quae facta sunt, infectae virtutis substantiam
cognoscamus, apostolicae auctoritatis edocti magisterio,
quo dicit invisibilem 148 Divinitatis
virtutem ex his quae facta sunt debere intelligi
[(Rom. I, 20)] .
Dicit ergo Arius, Filium ex Patre
natum esse, et Deum Deum genuisse, lucem
lucem. In qua professione unum erit e duobus proculdubio
retinendum. Aut enim ex seipso generans,
id quod ipse est genuit, et ob hoc Filius cum Patre
unius substantiae erit. Aut si alterius a se generis
Deum genuit, vera nativitas dici non poterit, quae
proprietatem substantiae generis servare non potuit:
et eo disputationis ratio deducitur, ut aut omnino
natus non sit, aut degeneratus sit. Quod utrumque
fateri absurdum et impium esse videbitur.
VI.
Probus judex dixit: Si quid sibi contra haec
Arius competere novit, edicere non moretur.
Arius dixit: Simplicis ac immutabilis naturae Deum
esse, non reor Athanasium ignorare. Qui si, ut idem

asseruit, de sua substantia generavit, mutabilis proculdubio
erit. Necesse est enim, ex sese quod ipse
est generando, aut partem substantiae per derivationis
generationem perdidisse, aut divisionis vitium
perpeti potuisse. Ego enim Dei Patris substantiam,
neque ex sese aliquid edidisse, neque in partium
qualitates derivatam fuisse, neque accessionis aut
detractionis, vel aliquid hujusmodi, quod sit passioni
obnoxium sensisse, vel sentire potuisse confiteor.
Athanasius dixit: Sed neque nos his passionum
conditionibus divinam credimus subjacere naturam;
sed in his impassibilem Patrem, impassibiliter ex se
ipso, id est de eo quod ipse est, Filium genuisse fideliter
confitemur. Nec nos divisionum vel derivationum ac

partium, cunctarumque rerum passionis genera quae
inani sollicitudinis timore actus objicere voluisti, a
professionis veritate deflectunt; ut negemus Deum
ex seipso ob hoc generare non potuisse, ne videatur
his passionibus subjacere. Quid igitur religiosius,
quidve sanctius ac Divinitati congruentius (obsecro
vos, o auditores,) judicii aequa lance pensate. Erigite
mentis oculos, et terrificum futuri examinis
diem metuentes, quid magis catholicae atque apostolicae
congruat veritati, religiosa mentis intentione 149
perspicite; utrum fateri omnipotentem Deum
impassibiliter ex seipso Filium generasse, an illud
potius opinari, ne passionis vitio subjaceret, ex seipso,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.