PL 62, col. 200
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
nihilo neque ex aliqua praecedente aut subsequente
materia, sed ex seipso genuit; et non aliud quam
quod ipse est genuit.
Arius dixit: Alius alium genuit.
Athanasius dixit: Et nos confitemur quia alius
alium genuit. Sed si de seipso, id est de eo quod ipse
est, genuit; quia alterius substantiae, vel diversi generis
Filius esse non poterit: ac sic unius ejusdemque
cum Patre substantiae erit.
Arius dixit: Si nosses in quantos perfidiae errores
unius substantiae professio vergat, nunquam profecto
inter Patrem et Filium hujus nominis faceres mentionem,
nec disputationem tuam, quibusdam interrogationum
gradibus incisam, tali conclusisses articulo,
ut ad hunc eam impiae professionis deduceres
finem.
Athanasius dixit: Quod sit impium atque sacrilegum
diversas Patris et Filii, et Spiritus sancti
substantias profiteri; et quod pium sit ac religiosum
unius eos substantiae credere, scias me, Ari, ignorare
non posse; et hoc non humana opinione collectum,
nec conjecturis atque argumentis inventum, sed
coelestis doctrinae magisterio traditum demonstrabo.
V.
Probus judex dixit: Prius mihi vim qualitatemque
sermonis assigna; et tunc demum poterit demonstrari
utrum Patri Filioque conveniat.
Athanasius dixit: Substantia quidem duobus appellationum
generibus distinguitur: et est quidem
unius generis qualitas, haec quae exi tentis naturae
essentiam indicet. Aliud vero est substantiae genus,
quo ille qui 147 habet ab his quae habet dirimatur.
Et ut planius fiat quod dico manifestiori utor expositione.
Verbi gratia: Homo generis sui ac naturae
substantia est. Rursus si quid illud est quod extrinsecus,
id est, in materia auri vel argenti aliarumque
specierum possidet, substantia ejus dicitur. Et cum
ejusdem vocabuli una videatur appellatio, duas tamen
res significare videtur. Sed nos de illo substantiae
genere disputamus quo unaquaeque natura ob
id quod est vel subsistit, substantia nuncupatur.
Et quidquid ex sese, id est de scipsa genuit, non
aliud esse potest quam id quod ipsa est. Denique
homo pater generans filium, sui generis, id est
suae substantiae, hominem generat, quia homo hominem
generat; et recte unius substantiae esse dicuntur, quia
veritas nativitatis substantiarum diversitatem non
recipit. Diversitas autem est substantiae, ut exempli
gratia dixerim, si homo pecudem gignat, vel si
cujuslibet generis pecus alterius a se generis pecudem
generet; id est, si bos generet asinum, vel si
ovis gignat capram. Quae quoniam in diversitatem
generis pergit, monstruosa generatio erit, suae naturae
proprietatem minime servans. Rursum in elementorum
qualitatibus, quae sit substantiarum diversitas
vel proprietas, operae pretium est advertere.
Verbi gratia: Uniuscujusque ignis vel luminis natura,
id ex se quod ipsa est ministrare videtur; ut
lux fulgorem, ut ignis incendium. Et in hoc officii sui