PL 62, col. 199
Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
sanctum unius esse substantiae: 145 unius potestatis,
unius dignitatis, unius gloriae, unius majestatis,
unius virtutis atque honoris; quod satis improvida
et nimis incauta professione solet populis jactitare.
Athanasius dixit: Profiteris Filium vere de Patre
natum, an non?
Arius dixit: Profiteris ipse Patrem alicujus derivationis,
vel divisionis vitio subjacere non posse,
an non?
Athanasius dixit: Valde profiteor.
Arius dixit: Et ego quoque profiteor Filium ex
Patre natum esse.
III.
Athanasius dixit: Id esse arbitraris natum ex
Patre quod est etiam natum de Patre?
Arius dixit: Sufficit tibi quod ex Patre dixerim
natum: quod etiam facillime scriptum ostendo.
Quid callidis uteris argumentis? Caeterum de Patre
natum nusquam mihi interim ad praesens scriptum
occurrere potuit. Ex Patre vero scriptum
esse recolo, Joanne apostolo dicente: Qui diligit Patrem,
diligit eum qui natus est ex eo.
Athanasius dixit: Ergo nihil interesse putas utrum
ex ipso, vel de ipso natus dicatur?
Arius dixit: Si mihi demonstrare valueris proprie
positum, Filium de Patre natum, tunc quid inde debeam
sentire aestimabo. Verum quia in plerisque
exemplaribus varie positum esse non nescio, ut iisdem
locis quibus ex ipso legitur, in aliis codicibus de ipso
legatur; sed utrum hoc interpolantium
fraude, an unius rei significatione (id est ut hoc sit ex ipso,
quod est etiam de ipso ) factum sit, non satis
hoc nostrae fidei aliquod potest afferre praejudicium.
Athanasius dixit: In hac tua prosecutione diligenti
admodum certa ex apposita ratione adverti. Sed quod
tantum nostrae dixeris, et non utrorumque designaveris
fidei non posse praejudicium in his verbis afferri,
satis miratus sum; et arbitror quod fidem tuam munire
festinans ita proposueris; sperans me exinde
leviter sine aliquo documento posse transire. In
Evangelio quoque de Patre Filius dicit: Spiritus est
Deus [(Joan. IV, 24)]
. Et ut se de Patre natum ostenderet,
ait: Quod natum est de carne, caro est, et quod
natum est de Spiritu, spiritus est [(Joan. III 6)]
. Et, Ego de Deo Patre exivi
[(Joan. XVI, 27)]
. Ecce Filium
de Patre natum, ipso Filio dicente, ostendi. 146
IV.
Arius dixit: Satis callidis et suspiciosis
uteris disputationibus, quo dicas quod ad fidei meae
munitionem hoc dixerim, sed ut de sensibus tuis
omnis suspicionis ambiguitas auferatur; ut superius
fassus sum, utrorumque fidei, sive ex ipso, sive de
ipso natus dicatur, nullum potest penitus in aliquo
afferre praejudicium.
Athanasius dixit: Generans Pater ex seipso Filium,
hoc genuit quod est ipse, an aliud aliquid?
Arius dixit: Hoc utique quod ipse est genuit, quia
Deus genuit Deum, lux lucem genuit, perfectus perfectum
genuit, omnipotens omnipotentem genuit.
Athanasius dixit. Ergo non extrinsecus, neque ex