PL 62, col. 204

Dialogus contra Arianos etc. (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

utrumne ego, qui ob hoc unius substantiae Filium
cum Patre esse profiteor, quod videlicet ex ipso, et
non aliunde dignoscitur natus: et ob hoc rursum incorruptibiliter
genuisse profiteor, quia excellentissima
divinae majestatis substantia per sui ineffabilem 152
potentiam corruptioni subjacere non potest. An iste
qui in tanto ancipitis intelligentiae discrimine positus
est, ut quo fidei suae pedem ponat nesciat. Nolens
enim confiteri Deum de sua substantia incorruptibiliter
genuisse, in eam confessionis necessitatem attrahitur,
ut neget omnimodis genuisse. Sed hoc ipsum
negare, obviantibus undique et clara vociferatione
exclamantibus, sive propheticis, sive apostolicis
vocibus nunquam sine dubio poterit.
X.
Probus judex dixit: Quidquid in hac prosecutionum

vestrarum assertione cognoscere potui, ultima
examinis nostri sententia retinebit. Nunc vero si
qua vobis adhuc de divinis Scripturis fidei vestrae
congruentia superesse putatis, proferre dignamini,
quo facillime queamus processu disputationis, quid
veri ratio contineat indagare.
Arius dixit: Quod tam previbus et exiguis quaestionibus
omni illa disputationis meae narratione usus
sum, Christiani pudoris ac verecundiae fuit, ut disputationis
nostrae trames levibus inchoaretur initiis.
Sed quia video Athanasium perspicuae veritatis robustissimam
firmitatem quibusdam arietantium quaestionum
impulsionibus quatere, acrius contra eum,
et validius opinor dimicandum. Dicit ergo Patrem
et Filium unius esse substantiae, sed illa intemerata

ineffabilisque essentia, quae Pater est, nec redundans
unquam in se ipsa fuit, ut merito quasi exuberatione
quadam, sine damno sui, in eadem substantia genuerit
Filium, cum ejus essentiae quae aliis omnibus
infinita atque immensa sit, et incorporea, nihil esse
possit exuberans. Siquidem determinatorum sit exuberare,
quod est quasi extra se fluere. Deus autem
qui universa complectitur, nihilque extra se habet,
aut quo diffluere potest, aut infinitus quo poterit redundare;
dum diffluere eorum est qui accipiunt incrementa?
Qui si accepit aliquando, necesse est ut
semper accipiat, et nihilominus pari exuberatione
semper et generet. Sin autem incrementa non accepit,
quod ipsi etiam fatemur, nec fluit, nec redundat.
Quod tale cum Patre esse dicatur, cum Filium genuit

ex sese, substantiam suam utique divisit in 153
Filium; et paternam tantummodo ante substantiam,
pro rata parte secretam a sese, ac resectam,
Filium nominavit: tantumque sibi detraxit Pater,
quantum in Filium contulit. Quo tamen ipsum quidquid
est Filius, aut hodie caret Pater, et perfectus
non est: aut eo si non indiget, quasi superfluo abundavit.
Quod utrumque in Deum non cadit, cum et in
hoc ipso quidem Patris et Filii nomen esse non possit,
ubi non habita generatio est, sed potius facta
discissio: tum quod necesse est, omne quod dividi
potest, posse corrumpi. Quae si, ut manifestatum est,
in Deo esse non possunt, cur non potius voluntatis et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.