PL 62, col. 240

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Praeterea duntaxat de sacrosancto unito nomine Trinitatis.
Ergo ubi unum Deum memini, non ad unam tantummodo
personam Patris haec in diendo taxavi,
dum Filium de una Patris esse plenitudine deitatis
et Spiritum sanctum non negavi. Et solum Deum ubi
memoravi, non ad solam personam Patris haec, ut
dicam verius, indicavi, quia Filium et Spiritum sanctum
de hac ipsa sola substantia divinitatis Patris
esse non negavi. Similiter omnipotentem Deum, sive
verum Deum, vel bonum Deum, aut summum Deum,
seu unum Spiritum sanctum, de quo summatim paulo
ante narravi, 202 nonne haec cuncta vocabula ad
unitam divinitatem Patris, et Filii, et sancti Spiritus
declaravi? Unde quamvis in hoc loco copiosae sint

significationes dictae, tamen ad unitam divinitatem
Trinitatis evidentius sunt approbatae. Nam unitas,
non ut haeretici suis oppressi blasphemiis dicere saepe
consueverunt in voluntate esse, non in deitate: quod
absit, dum unitas non in voluntate tantum sit, sed
imo in deitate. Ac per hoc unitas haec, ut certus sis,
non in concordia tantum est, sed realiter, imo substantialiter
constat in natura divinitatis. Ergo postulo
a te, qui legis hanc istius scripturae meae fidei catholicae
professionem, ne hic superflua vel profusa verba
perquiras; sed strictim, capaciter, imo spiritaliter
cum summo studio dicta, ad stylum sacrae Scripturae
conferas, et secundum regulae aequitatem justitia
moderante perpendas. Unde jam accipe non diserta,
sed fortia; neque terrena figmenta, sed vera coelestia

documenta; neque philosophorum haeretica prava
commenta, sed perfecta apostolica arcana sacramenta;
neque grammatica, quae superflua est doctrinae
sapientia, sed ex evangelicis Scripturis super mel
et favum dulciora et meliora divina praecepta. Disce
itaque quia in hoc sophistae hujus mundi stulti vel
muti facti sunt, quoniam sapientiam veram non cognoverunt,
et ideo reprobi facti sunt. Itaque interrogantis
atque solventis accipe personam, quae exigit
sibi fieri satisfactionem.
Interrogatio. Cur Pater spiritus dicitur, et Filius
spiritus nuncupatur, et Spiritus sanctus spiritus appellatur?
Responsio. Perfecte ad haec respondetur pro loco
interroganti. An ignoras quia Pater unus Deus est,

et Filius unus Deus est, et Spiritus sanctus unus
Deus est? Nonne unus Deus est, dum unitum nomen
est in natura usiae? Sic et unus Spiritus est, quia
unita est deitas ejusdem. Nam si tu per singula nomina
personarum unitum nomen Spiritus ter designasti,
nunquid tres Spiritus dicere oportet? Absit.
Quod si hoc poterat dici, tale erat, ut et hoc in confessione
deberet introduci, tres deos in plurali numero
nuncupari: ut jam non esset in his personis una 203
natura divinitatis, sed unusquisque in propria vel
diversa natura sua consisteret; quod absit. Interea
rursus eadem repeto, et ad tua dicta verba comparo,
et sensum intellectus mei tibi refero. Pater unus
Deus est, et Filius unigenitus Deus est, et Spiritus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.