PL 62, col. 241

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sanctus unitus in Patre et Filio Deus est. Nonne quia
unitatis nomen, id est deitatis, per singulas personas
ter designavi, ideo tres deos potero confiteri? Absit.
Unde quamvis triplex sit dictum, unum tamen tenet
in deitate Trinitatis nominis indicium. Interim vel in
hoc titulo animadverte dicentem: Ego sum Deus
Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob [(Exod. III, 6)]
.
Nunquid in hoc dicto tres deos designavit, eo quod
unum nomen ter indicavit? Absit. Idcirco nos qui
fidem evangelicam atque apostolicam Patrum tenemus,
nec tres deos, nec tres dominos, nec tres spiritus,
vel caetera hujuscemodi pluralitatis dicta nec
tenemus, nec in corde nostro suscipimus: praesertim
cum nos unitatem deitatis uniter, non pluraliter in
Trinitate consistere sciamus. Propter quod non debemus

tres naturas in his personis contra jus evangelicae
censurae profiteri, cum sit unus Pater Deus,
et unigenitus sit Filius Deus, et ingenitus sit Spiritus
sanctus Deus. Ideo unus est Deus, quia unita est deitas,
sicut per singulas personas scriptum est: et quia
nullus Deus nisi unus. Velut hoc: Audi, Israel, Dominus
Deus tuus, Deus unus est [(Deut. VI, 4)]
; sive
hoc: Ego Dominus Deus extendi coelum solus, et solidavi
terram [(Isai. XLIV, 24)]
. Sed et hoc: Unus enim
Deus [(I Tim. II, 5)]
; aut hoc: Mediator autem unius
non est, Deus autem unus est [(Gal. III, 20)]
. Nec non: Vaderretro, Satana; scriptum est: Dominum Deum
tuum adorabis et illi soli servies
[(Matth. IV, 10)]
. Nam
et hoc: Ex Spiritu qui nascitur, Spiritus est; et alio
in loco: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus,

dividens singulis prout vult; sive hoc: Servare unitatem
Spiritus in vinculo pacis: unum corpus et unus
Spiritus. Sed et hoc: Omnes unum Spiritum potavimus.
Memento unitum divinitatis nomen esse in singulis
personis.
Interrogatio. Ut haec dicta de auctoritatis jure adhuc
mihi confirmes, postulo.
Responsio. Ignoras scriptum esse, Intelligentibus
legem loquor [(Rom. VII, 1)]
. Itaque 204 qui aures
habent ad audiendum audiant quid Spiritus per historiographum
Moysem in toto pene libro Geneseos
Ecclesiis testetur: intelligant Deum dixisse, et Deum
fecisse, et Deum adfuisse, vel benedixisse ea. Idem et
dixit ibi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
, et sic prosecutus est:
Fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum,
masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos, dicens:
Crescite et multiplicamini, et replete terram
[(Ibid.,
27, 28)]
.
Interrogatio. Quae tandem est causa unum dixisse faciamus,
et unum fecisse, et unum dicenti et facienti
interfuisse, et bona facta vidisse et benedixisse? dum faciamus
unius tantum solitarii persona non sit, sed
facientis uniter cum eo, et ad imaginem Dei ipsius
tantum persona sit, sed et videntis et benedicentis
una cum eo sit.
Responsio. Non tibi videtur, quoniam per tacita
nomina personarum, quamvis paulisper, deitatis unitum
operantis nomen est insinuatum? Utique, quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.