PL 62, col. 245
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Patris, et Filii et Spiritus sancti. Quod absit. Nam si
haec eorum sic se blasphemia, ita ut aiunt, haberet,
quare jam non tres deos plurali numero nuncupant,
ac publica voce circa proprias vel diversas substantias
suas pollicentur? Quod absit. Dum perfecte unitum
nomen divinitatis, multifarie quamvis dictum,
uniter in Trinitate consistat.
Interrogatio. Sed ut breviter haec ipsa dicta de
auctoritate per singulas personas uniter ac communiter
mihi ostendas postulo.
Responsio. Audi uniter in Trinitate dictum: Sapiens
est Deus, et fortis et magnus, qui jubet soli, et
non oritur; qui sidera conclusit, et extendit coelum
quemadmodum pellem; qui ambulat super mare tanquam
super 209 aridam, qui facit magnalia, et quae
investigari non possunt [(Job. IX, 4, 7, 8, 10)]
. Et quae
in Salomone ait: Deus sapientia sua fundavit terram,
paravit autem coelos prudentia [(Prov. III, 19)]
. Vel hoc
Apostolum agnosce dicentem: Christum Dei virtutem
et Dei sapientiam [(I Cor. I, 24)]
. Sed et ipse rursus ait: Ut habi et in me virtus Christi
[(II Cor. XII, 9)]
. Et in
psalmographo scriptum est: Ambulabunt de virtute in
virtutem [(Psal. LXXXIII, 8)]
. Non tamen pluraliter sapientias
aut virtutes in his personis esse significavit,
sicut idem ipse repetit: Dominus Deus virtutum nobiscum [(Psal. XLV, 8)]
.
Sed et hoc: Laudate eum in
firmamento virtutis ejus [(Psal. CL, 1)]
. Et in alio loco: In lumine tuo videbimus lumen
[(Psal. XXXV, 10)]
. Nam
et de persona Spiritus sancti Salomon in Proverbiis
eadem ait: Lux Domini spiritus hominum, qui scrutatur
interiora cordis [(Prov. XX, 27)]
. Vel hoc: Ut
Pater Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater claritatis,
Haereticus. Nunc per singula nomina personarum,
ut nomen deitatis mihi exponas postulo.
Athanasius. Audi. Si Filius in nomine Patris venit,
nunquid ipse est Pater qui ait: Ego veni in nomine
Patris mei [(Joan. V, 43)]
: dum Pater, Deus sit, in cujus
nomine Filius venit manifeste? Ac per hoc in unita
natura divinitatis unum nomen est comprobatum,
sicut et ipse Pater ad legislatorem Mosem testatus
est, dicens: Attende illi, et ne fueris inobediens ei,
nomen enim meum est in illo [(Exod. XXIII, 21)]
. Ad haec
patriarcha David sic ait: Benedictus qui venit in nomine
Domini [(Psal. CXVII, 26)]
. Nam et si Spiritus
Paraclitus in nomine Filii venit, ut ipse dicit, Quem
mittet Pater in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
, nunquid
et ipse Filius dictus est, cum sine dubio nomen Filii
Deus sit in una pariterque natura divinitatis? In hoc
ergo nomine evidenter Paraclitus venit. Ideo per singulas
personas secundum substantiam naturae Trinitatis
unitum nomen est tibi declaratum. Isaias sanctus haec
approbans dicit: Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos;
sic eduxisti populum tuum facere tibi nomen gloriae [(Isai.
LXIII, 14)]
; sed et ipse idem indicat: Et irritaverunt
Spiritum sanctum, et conversus est illis ad inimicitiam.