PL 62, col. 246

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

det vobis spiritum sapientiae et revelationis [(Ephes. I, 17)]
.
Et alio in loco sic cautum invenimus: Sed accipietis
virtutem supervenientem Spiritum sanctum in vobis [(Act. I, 8)]
.
Sive hoc per sanctum Michaeam, ipsum
Dominum Patrem accipe protestantem: Nisi ego adimpleam
virtutem in Spiritu meo sancto, et judicio, et
potestate (Michae III, 8). Memento hinc esse sanctum
Spiritum sapientiae et virtutis cum Patre, et Filio.
Sive uniter sanctimoniae Trinitatis, dictam percipe
omnia mirabilia in signis et prodigiis operantem, ut
superius praedixi: Sanctitas et sanctimonia in sanctificatione
ejus [(Psal. XCV, 6)]
. Vides itaque esse in utrisque
unam sapientiam, sive virtutem, aut lucem, aut
sanctitatem, vel operationem, nec non et alia hujuscemodi
multipliciter dicta, quae non sunt ad haec

exempla illata, quae satis longum est per ipsam Trinitatem
uniter dicta enarrare. Sufficiat, etsi pauca,
ad probationem, pro multis in cognitionem lucis fuisse
exposita documenta.
Interrogatio. Ergo si Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus in deitate divinitatis unum sunt, adhuc legis
testimonio mihi satisfacias quaeso.
Responsio. Jam audisti superius evangelistam Joannem
in Epistola sua tam absolute testantem: Tres
sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et
Spiritus sanctus: et in Christo Jesu unum sunt [(‹I› Joan.
V, 7)]
. Utique sine dubio in Trinitate divinitatis per
omnia unum sunt, et in nominibus personarum tres
sunt. Itaque, 210 ut scias de his quae superius comprehendi,
nullam divisionem aut distantiam in una

deitate substantiae plenitudinis Patris, et Filii et sancti
Spiritus fecisse me memini.
LIBER SECUNDUS. De propriis personis, et de unito nomine Trinitatis.
211
Dominus ipse expugnavit eos, et rememoratus est
dierum aeternorum, qui eduxit de terra pastorem ovium;
et subjunxit: Ubi est qui posuit in illis spiritum suum [(Ibid., 11)]
?
Vides ergo de unito naturae deitatis nomine,
gloriam Patris et Filii esse hunc Dominum Spiritum

sanctum, qui eduxit filios Israel de terra Aegyptisicut
propheta dicit: Sic eduxisti populum tuum facere
tibi nomen gloriae, qui conversus est filiis Israel ad inimicitiam [(Isai. LXIII, 14, 10)]
?
Interrogatio. Rogo, si unitum nomen est in deitate
gloriae Trinitatis, cur unusquisque in suo nomine non
venerit? Porro quasi hoc quod unitum nomen substantivum
ad deitatem uniter refertur, jam proprium
esse non ostenditur.
Responsio. Utique in hoc proprium est, sed et unitum:
nam, ut certus sis, nomina in personis propria
sunt, sed non unita. Sed ais mihi: Cur in suo nomine
proprio, quod est nativitatis, non tamen Patris ad
indiscretam deitatem, ubi refertur: In qua invenietur
unitatis Dei nomen. Sed in eo sane in quo et superius
comprehendi persona ipsius tantummodo gignentis
distinguitur, hic ipse Filius non venit: audi,
quia si in hoc nomine tantum venisset, quod dicitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.