PL 62, col. 247

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Filius, et non in substantia deitatis unita, quod nominatur
Deus, dicturus eras mihi: Non est unitum
nomen in natura divinitatis Filii cum Patre, sed proprium;
ut non tantum nomina propria jam in personis
distingueres, sed unitum nomen in deitate Trinitatis
tantidem per ipsas personas separares: ut aut
unitam substantiam in tribus partibus divideres, vel
certe singulas personas in singulis jam substantiis
nobis consistere indicares. Sed plane si Pater, et
Filius, et Spiritus sanctus secundum singula nomina
personarum perfecte distinguuntur, nunquid sic et
secundum unitam deitatem plenitudinis unitum nomen
in his personis per singulas naturae substantias
dividitur? Absit, nam etsi tu (Ariane) ubi nomina
tantum in personis deberes distinguere, ibi simul

cum ipsis nominibus et naturas per gradus singulos,
vel per ordines diversos distinguas, ut tres naturas,
majorem, inferiorem et perquam minorem secundum
nomina personarum esse dicas, 212 ut per ipsa nomina
discrepantes et substantias esse assignes, cur
erubescis, et non sicut gentes plurali numero tres
dominos, majorem, inferiorem et perquam minorem,
contra unitam veram naturam publica voce profiteris
circa diversas vel dispares substantias suas consistere:
ut soles profiteri unum, verum, sempiternum, ininitiabilem,
infectum; et alterum initiabilem, de creaturis
profectum; et tertium de ministris, quasi subjectum,
ut Patri incomparabilem, vel inenarrabilem
ascribas; Filii autem prae caeteris de factura ignobili
procedentem substantiam demonstres; Spiritum adaeque

sanctum de ministris angelis habentem substantiam
indices? Unde ad hoc revertamur, de quo per
singulas personas superius tractabamus. Sed et si
Spiritus Paraclitus in suo nomine tantum venisset,
quod dic tur Spiritus Paraclitus, et non in unita substantia
Patris et Filii, quod nominatur Deus, jam proprium
nomen ejus in persona esse videretur, et non
secundum unitam naturam deitatis in utrisque, ut
tantum unusquisque nomina singula in personis suis
ostenderet, deitatis autem unitum nomen non indicaret.
Porro in hoc unito nomine deitatis Patris venit verus
Filius, in quo dicitur Deus, in quo claritatis nomen
est cum Patre. In cujus naturae nomine venit et Spiritus
Paraclitus, quia in hac ipsa sacrosancta Trinitate
hoc nomen substantialiter, sive uniter consistit,

sicut superius praedixi, Patre de Filio suo indicante: Nomen meum est in illo
[(Exod. XXIII, 21)]
. Et Filio haec
dicta confirmante: Ego veni in nomine Patris mei, et
non me recepistis; cum autem alius venerit in nomine
suo, eum recipietis [(Joan. V, 43)]
. Sed et de Spiritu
sancto ipso rursum repetente: Quem mittet Pater meus
in nomine meo [(Joan. XIV, 26)]
. Et deinceps eum de
nomine suo audi discipulos hortantem: Omnia quaecunque
petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis [(Joan. XVI, 23)]
.
Sed apostolum Paulum eadem testantem: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed
justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi,
et Spiritu Dei nostri
[(I Cor. VI, 11)]
. Audi et Isaiam de
unito nomine gloriae sancti Spiritus declarantem:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.