PL 62, col. 248

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Descendit Spiritus a Deo, et eduxit eos: sic eduxisti
populum tuum
213 facere tibi nomen gloriae [(Isai.
LXIII, 14)]
. Disce jam unitum nomen esse in natura
divinae Trinitatis.
Interrogatio. Declara ergo mihi si verus est Filius,
aut non.
Responsio. Nonne Pater, ut nos intelligeremus, hanc
significationem intulit, ut deitatem nativitatis propriam
Filii sui de semetipso insinuaret, dicens: Ex ute o
ante luciferum genui te [(Psal. CIX, 3)]
. Unde? Non
quia Deus Pater uterum ut homo habeat, qui incomprehensibilis
est: sed ideo haec de nostris exempla
introducens, significans comparavit, per quod nativitatem
Filii sui veram de semetipso nobis propriam
insinuaret. Considera ergo in hoc loco et tu, Ariane,

qualiter sit dictum. Nunquid hic factus est, qui de
utero substantiae Patris inenarrabiliter natus est?
Nunquid hic factus est qui sic unigenitus ab evangelista
nobis annuntiatus est, dicente: Qui non credit in
eum, jam judicatus est, quia non credidit in nomine
unigeniti Filii Dei [(Joan. III, 18)]
. Sed et in Epistola
sua haec eadem indicat: Et sumus, inquit, in vero
Filio Dei Jesu Christo, qui est (ait) verus, et vita aeterna,
et resurrectio nostra [(I Joan. V, 20)]
. Ecce habes ex
utero, ecce in unigenito Dei, ecce in vero Filio Dei Jesu
Christo, qui est (ait) verus, et vita aeterna, et resurrectio
nostra, sicut ipse Dominus de se testatus est: Ego sum
via, veritas et vita [(Joan. XIV, 6)]
. Et similiter Isaias
prophetavit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen
novum, quod benedicetur super omnem terram. Et lenedicent

Deum verum; et qui sunt super terram, jurabunt
per Deum vivum: obliviscentur tribulationem
pristinam, nec ascendet in cor eorum [(Isai. LXV, 15)]
.
Vides nomen novum esse Christianorum, quod benedicitur
super terram a Domino. Nam ipsi benedicunt
Deum verum, Patrem et Filium, imo et Spiritum
sanctum: et jurabunt per Deum vivum. Et jurabunt,
ait, per Deum verum, quod est divinitus unitum
nomen. Rogo, quae est tanta haereticorum dementia,
verum Filium creatorem facturae suae comparare?
Aut quae caecitas tanta est, tantam veritatis probationem
falsis argumentis blasphemare? dum centurio
adhuc gentilis homo ad tuam confusionem indicaverit: Vere Filius Dei erat iste
[(Matth. XXVII; Marc. XV)]
.
Interrogatio. Et quemadmodum unitum nomen est

in natura divinitatis, dum alter in alterius nomine
venisse videatur?
214 Responsio. Vere veneno sunt infecta subtilius
cum dolo haec obtusa corda interrogantis atque defendentis.
Procul dubio in hoc sane alius est Pater in
persona qui vere genuit; et in hoc alter est Filius a
Patre in persona qui vere ab eo genitus est. Sed et in
hoc alius est in persona Spiritus hic principalis Paraclitus,
qui in Pentecoste in apostolos effusus est. Et
ideo haec sigillatim dicta memento, ut nomina singula
in personis esse distincta. Vides quia alter ab
altero, sive alius ab alio, in persona tantum differt,
et non in plenitudine divinitatis usiae, sicut ipsa
Dominus ait: Alius est qui testimonium perhibet mihi,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.