PL 62, col. 251
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
ipsam plenitudinem naturae divinitatis dum refers
unitum, nomen per omnia in his esse ostendis. Sane
hic secundum personas paulisper tacitum deitatis unitum
nomen est. Dum autem singulas personas nominando
percurris, nomina propria inesse designas.
Unde oportet 217 nos rursus ad superiora dicta
recurrere, si potest in unito nomine naturae divinitatis
vel Trinitatis aliquid superaddi vel minui. Responde
mihi. In hoc loco omnes confusae sunt sententiae
haereticorum. Praeterea ubi nullus nec numerus,
sed nec aliqua differentia in unita plenitudine
deitatis, Patris et Filii et sancti Spiritus invenitur,
dum unus in alterius nomine distincte in divinitate,
et tamen uniter continetur.
Interrogatio. Pande itaque mihi quomodo tres unum
sunt, aut unum tres sunt.
Responsio. Memento quia Pater, et Filius, et Spiritus
sanctus tres sunt, qui in una natura Trinitatis
consistunt. Ideo tres unum sunt, sive unum tres.
Interrogatio. Nimirum divisa est haec Trinitas, an
indivisa? dicito mihi.
218 Haereticus. Quemadmodum in una deitate
eademque unam aequalitatem confiteris Filii esse
cum Patre, cum ipse de se testimonium perhibeat:
Qui misit me, major me est
[(Joan. XIV, 28)]
?
Athanasius. Proh dolor! si sic intelligis dictum
fuisse, ipse se jam apud te impugnare cognoscitur,
cum alio in loco dicat: Ego et Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
.
Quid ergo? si minor erat, Patri se et
in ipsa sempiterna natura non debuerat comparare?
Aut quomodo, si dispar erat, et in ipsa deitate divinitatis
non erat Patri coaequalis, dicit: Qui me videt,
videt et Patrem meum [(Joan. XIV, 9)]
? Qui utique evidenter,
si non esset in his una invisibilis imago naturae
veritatis, nunquam prorsus praesumens indicasset, Qui me videt, videt et Patrem meum.
Sed et
Apostolum audi dicentem de Christo: Qui cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem
Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et inventus
ut homo; obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis [(Philip. II, 6)]
. Qui autem in forma Dei est,
minor esse non potest. Rogo, quomodo Pater major
praeponitur Filio, et Filius minor subditur Patri, cum
forma Dei una perfecta sit; et in parte aequalis, et
in parte divinitatis inaequalis dici non possit? utique
qui aut totus in toto totus sit 219 aequalis, ut
apud nos manifestum est; aut totus in toto totus non
sit, sed simul in toto sit inaequalis, ut apud vos. Igitur
elige tibi unum de duobus, aut una est in his divinitatis
gloriae aequalitas, aut una inaequalitas, dum
forma sua nemo sit major vel minor. Aliud est, si
contra auctoritatem beatissimi Apostoli, doctoris