PL 62, col. 252
De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Responsio. Plane divisa est in nominibus tantum
personarum, in deitate autem indivisa est.
Interrogatio. Edicito mihi quomodo interpretatur
unitas.
Responsio. Nescis quia una est Patris, et Filii, et
Spiritus sancti divinitas?
Interrogatio. Quid intelligitur in hoc loco natura?
Responsio. Hoc quod sentitur veritas, ac dealitas,
sive substantia, de qua Graeci dicunt usia, quae est
manifeste unita plenitudo divinitatis.
Interrogatio. Quid est una Trinitas?
Responsio. Utique quia una est in ipsa Trinitate
plenitudo divinitatis; ita et unitatis naturae nomen
uniter in Trinitate consistere declaratur, et ipsa Trinitas
adaeque per singula nomina personatum perfecte
demonstratur. Omnino hic jam breviter est dictum, quod superius cum grandi cautela secundum
stylum Scripturae regulae catholicae est collectum, ut
sicut in divinitate confiteris esse Patrem, sic profitearis
esse Filium et Spiritum sanctum.
LIBER TERTIUS. De assumptione hominis, contra Marcellinum haereticum.
gentium Christum formam Dei Patris esse neges.
Si ergo forma ejus est, itaque forma sua incomparabiliter
major esse non potest; ne non Christo, sed
semetipso Pater major sit, quia forma sua a vobis
major esse dicitur. Quod fieri nullo modo potest,
dum nemo semetipso major sit. Sed ne forte etiam
hoc praesumas, Ariane, dicendo: Pater in natura
deitatis parem non habet formae Filii comparationem:
nemo ei digne comparandus est. Et utquid
coruscum Pauli apostoli intonantis eloquium renuis,
dicentis: Christus, qui dum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo [(Philip. II,
6)]
? Vel hoc intellige, quia nemo sibimetipsi formae
aequalis comparetur, cum forma aequalis in una persona (Sabelli)
dici non possit, dum unita aequalitas
in utrisque consistat; et haec unita aequalitas non
tantum in voluntate concordiae sit, sed imo in deitate,
dum haec forma aequalis omnino in parte non
dividatur. Quia ubi una aequalitas est, ibi diversitas
nulla est: vel ubi una aequalitas est, alter alteri non
anteponitur, sed nec praeponitur, nec subjicitur;
dum unita aequalitas indiscreta sit, quae est plenitudo
divinitatis. Nunquid quia aequalem Patrem et Filium
in deitate, secundum auctoritatem evangelicam atque
apostolicam dicimus, aliquam comparantes mensuram
in his esse (haeretice) posuimus; dum incomparabilis
sit haec unita aequalitas divinitatis? Quia
de te, Deus, senserim quam ad liquidum dixerim, dum
de te, Deus, credendum, et non definiendum. Mihi
enim credere jussum est, non discutere permissum
est. Ideo Christus Dei forma, vel imago vera Dei Patris
invisibilis, quia una est in his forma et gloriae