PL 62, col. 256

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

fieri potest, transfer calicem istum a me [(Marc. XIV,
36)]
, si haec universa divinitati sunt imputanda? Absit.
Cum hic homo vere pro nobis passus sit qui
naturam de Virgine ex radice nostra infirma 224
in se habuit. Ideo nostras infirmitates mortalis, vel
passibilis homo vere sustinuit, qui post passionem a
Deo rursus vere assumptus est. Quod ipse Dominus
absolvit: Ego pono animam meam, ut iterum accipiam
eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me [(Joan. X, 17)]
.
Itaque intellige, quia prius hic homo
in nativitate de Maria Virgine assumptus est, et in
passione permittente potestate ejus traditus est, et
post passionem denuo assumptus ab ipso vel acceptus
est, sicut scriptum est: Nam etsi crucifixus est
ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei (II Cor.

XIII, 4). Vides. Qui secundum infirmitatem nostram
homo vere crucifixus est, et secundum virtutem Dei
vivit. Denique considera Deum pro dispensatione
hominis sui, quem assumpsit, locutum fuisse: Solvite
templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud [(Joan. II, 19)]
.
Nonne de templo corporis sui locutus
est haec, quod post triduum ipse suscitavit a mortuis?
Nunquid homo qui orabat ut calix ab illo transiret,
contra se dicebat: Potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem habeo rursus assumendi eam [(Joan. X, 18)]
?
Vides quia ubi omnis potestas, nulla
in deitate auctoritas mortis est? Ubi autem infirmitas
corporis est, ibi tristitia cordis est. Nunquid
homo solitarius, Photine o haeretice, sine Deo aquas
in vinum transtulit? aut confidentia sua mare pedibus

ambulavit? Nunquid homo qui mortem timuisse
videbatur sine Deo mortuos suscitasse invenitur?
Nunquid Simeon phantasma ulnis gestavit? Nunquid
per potentiam hominis solitarii terra contremuit?
aut rupes et saxa sese illidentia dissiluerunt? Nunquid
homo sine Deo daemones increpabat, aut virtutes
faciebat? Nunquid homo sine Deo ventis imperabat,
et placidas aequoris undas compescebat? Nunquid
homo solitarius a mortuis resurgere potuit. aut in medio
discipulorum januis clausis stetit inter illos, et docuit
eos de regno Dei? Nunquid homo solitarius super
omnes coelos ascendere a semetipso sine Deo valuit?
Haec cuncta mirabilia facta cum Deus causa assumpti
hominis sui sit operatus, ideo omnis potestas signorum
et prodigiorum Deo facienti est ascribenda, et omnis
225
infirmitas passionis homini est imputanda.
Sane hic secundum invisibilem deitatis naturam, et
non hominis, dicta accipe, dicentis: Qui me videt,
videt et Patrem meum [(Joan. XIV, 9)]
. Sed et alio in
loco idem ipse repetit: Nemo vidit Patrem, nisi Filius.
Nemo scit Filium, nisi Pater [(Matth. XI, 27)]
. Sive
hoc: Nemo vidit Deum et vixit [(Exod. XXX II, 20)]
.
Sed et Apostolus ad haec testatur: Qui est imago Dei
invisibilis [(Col. I, 15)]
. Quod ipse Pater invisibilis
absolvit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
. Vides unam esse invisibilitatis
divinae naturae imaginem Patris, et Filii,
imo et sancti Spiritus pure, quam nemo vidit unquam
hominum, nec videre potest, sicut scriptum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.