PL 62, col. 257

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

est: Deum nemo vidit unquam [(Joan. I, 18)]
. Nam si
homo vere assumptus, visus, palpatus, flagellatus,
pallio circumdatus, spinis coronatus, felle et aceto
potatus, in ligno crucis clavis constipatus, lancea latere
perforatus, sanguine et aqua manavit, et usque
adeo sepulturae traditus vel humatus est, nonne haec
cuncta vere secundum naturam hominis sustinuit,
Marcionita? Denique de ipsa natura hominis scriptum
accipe, et tu paganis consimilis solicola Manichaee,
nunquid de natura Dei dictum est: Videte manus
meas et pedes meos, quoniam ego ipse sum: Palpate
et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut
videtis me habentem [(Luc. XXIV, 39)]
? Utique causa
hominis, et non deitatis, post resurrectionem piscem
et favum edit. Nunquid ut deitas a Thoma videretur,

poscit ab eo: Porrige digitum tuum huc, et vide manus
meas, et immitte manum tuam in latus meum, et noli esse
incredulus, sed fidelis [(Joan. XX, 27)]
? Absit. Dum ipse de
deitate sua prius dixerit. Nemo vidit Filium, nisi Pater.
Et, Qui me videt, videt et Patrem meum [(Joan. XIV,
9)]
. Nonne hic nulla phantasia facta est, ubi universa
veritas hominis post passionem, vel post resurrectionem
declarata est? Interrogabo et te, Photine, qui
Christum verum Deum abnegas, et hominem purum
tantummodo confiteris. Nunquidnam causa hominis
cautum invenitur: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc
erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil [(Joan. I, 1)]
? Nunquid
homo in hoc principio fuit, homousionista?
226
et non Deus Dei Filius ante omne omnino principium
semper una cum Patre fuit? Sane hunc hominem
nuper de Maria Virgine assumpsit. Nunquid
per hominem visibilia et invisibilia facta sunt, sicut
magister gentium testatur: Omnia per ipsum facta
sunt, visibilia, et invisibilia, tam ea quae sunt in coelo,
quam ea quae sunt in terra; sive throni, sive potestates,
sive dominationes [(Col. I, 16)]
? Accipe in hoc dicto, et
tu consimilis synagoga Satanae, nomen falsum, o
apostalice Judaee, qui asseris Patrem ad angelos locutum
fuisse, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram [(Gen. I, 26)]
; dum imago angelicae
facturae sit spiritus vel ignis, quae tamen a Deo Filio
facta est, sicut scriptum est: Omnia per ipsum facta
sunt, et sine ipso factum est nihil [(Joan. I, 3)]
. Vel

hoc: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos
ignem flammantem [(Psal. CIII, 4)]
. Nunquid angelus
qui factus est in ministerio, facere imaginem suam
ipse potuit? Absit. Plane Deus Dei Filius ad imaginem
unitae immortalitatis suae, et similitudinem aequalitatis
suae fecit hominem, ut homo, in qua justitia
factus fuerat, imaginis incorruptae permaneret, et
similitudinem voluntatis per operationem spiritalem
factoris imitando possideret; dum non sit factus talis
homo proprie, qualis est pura creatoris imago divinitatis,
quia satis interest ad imaginem et similitudinem referri,
et multum distat ut, qualis vel quantus est factor,
tantus dicatur esse qui factus a Deo est. Unde post

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.