PL 62, col. 258

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

transgressionem, Adam imaginem immortalitatis, in
qua factus fuerat, amisit, quia diabolo consensit ut
cautum est: Quoniam Deus mortem non fecit, nec
laetatur in perditione vivorum. Sive hoc: Qui destruxit
quidem mortem, illuminavit autem vitam et immortalitatem [(II Tim. I, 10)]
. Vel hoc: Absorpta est
mors in victoria. Ubi est, mors, aculeus tuus [(I Cor. XV,
54)]
? Aut hoc: Novissimus inimicus destruetur mors [(I Cor. XV, 26)]
.
Sed et hoc: Quoniam Deus omnes
vult salvos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire [(I Tim. II, 4)]
.
Nec non et hoc scriptum est: Et vidit
Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde [(Genes. I, 31)]
.
Sed et in Evangelio positum est: In ipso quod factum
est, vita est, et vita erat lux hominum [(Joan. I, 4)]
.
Itaque quod in Adam amisimus, per Christum Dominum

nostrum in baptismo 227 suscepimus, ut scriptum
est: Primus homo de terra terrenus, secundus
homo de coelo coelestis. Sicut ergo portavimus imaginem
terreni, portemus et imaginem coelestis [(I Cor. XV. 47)]
.
Vides imaginem primi hominis de transgressione
factam esse mortalem, sive terrenam; et imaginem
secundi hominis de justitia et veritate factam esse
immortalem vel coelestem: Dum in Adam omnes moriuntur,
et in Christo omnes vivificantur [(I Cor. XV,
22)]
. Disce jam tu Ebion, et Photine, semper fuisse
Deum Dei Filium cum Patre, qui hominem et universa
instituit, qui se ante Abraham in claritate evangelicae
censurae fuisse testatur, dicens: Ante Abraham
ego sum [(Joan. VIII, 58)]
; sive hoc: Pater, clarifica me
apud temetipsum, claritate quam habui antequam

mundus hic esset. Utique sic dicit qui hunc hominem
nuper assumpsit de Maria Virgine. Unde assumptus
homo, Filius David, sive filius Abrahae esse ab evangelista
praedicatur, dum et Deus qui assumpsit hominem
secundum divinitatem sit, et filius David
secundum dispensationem filius hominis sit, dum
et Deus de Deo sit, et secundum carnem homo filius
hominis sit; dum et Deus et homo sit, et homo sine
Deo non sit, et Deus solitarius sine homine quem
assumpsit non sit. Itaque sciat se omnis confusa
silva haereticorum, ubi tot genera draconum vel
ferarum requiescunt, in hoc blasphemare, cum alii
Deum solitarium sine homine tantum praedicent, et
alii hominem tantummodo purum sine Deo profiteantur.
Dum causas dispensationis passim confundendo,

infirmitatem humanam mortalis hominis
divinitati immortali ascribunt, aut impassibilem deitatem
ad naturam hominis passibilis proprie comparant;
in hoc miseri laborant, ut alii Deum verum, et
alii hominem verum Filium Dei abnegent. Respondete
mihi, Manichaei, filii tenebrarum, in quos tot
genera serpentium lubricos habent anfractus: Filium
Dei, id est Deum verum, hominem verum de Maria
Virgine pro nostra salute non confitemini, ut scriptum
est: Ecce Virgo in utero concipiet et pariet filium,
et vocabis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur
Nobiscum Deus [(Isai. VII, 14)]
; si phantasia
tibi videtur angelum Gabrielem Mariae testificasse,
dicentem: 228 Ne timeas, Maria, invenisti enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.