PL 62, col. 259

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, et paries
filium, et vocabis nomen ejus Jesum [(Luc. I, 30)]
; vel
evangelista ad haec testante: Et peperit filium primogenitum,
et pannis eum involvit, et posuit eum in
praesepio [(Luc. II, 7)]
; si phantasia tibi videtur, quid
concepit vel peperit, aut quid pannis involvit et in
praesepe posuit? Sive hoc exemplum accipe, angelum
ad pastores testantem: Et dixit illis angelus:
Nolite timere: Ecce enim evangelizo vobis gaudium
magnum quod erit omni plebi; quia natus est vobis hodie
Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis
obvolutum et positum in praesepio. Et subito facta est
cum eo angelorum multitudo exercitus coelestis laudantium
Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in
terra pax hominibus bonae voluntatis [(Ibid., 10-13)]
.

Nunquid pro phantasma angeli exsultaverunt in coelo?
Nunquid phantasia fuit quod adoraverunt magi venientes
ab Oriente? Nunquid phantasia secundum
legem octava die manibus palpatur vel circumciditur?
Nunquid pro phantasia infantes occisi sunt?
Nunquid phantasia Joannes manibus attrectans baptizavit?
Nunquid phantasma erat super quem vidit
Joannes Spiritum sanctum in specie columbae venientem
et manentem in eo? Nunquid phantasia pedes
discipulorum manibus lavit? Nunquid phantasma
vere manducavit et bibit? Nunquid phantasia lutum
de sputo fecit, et linivit oculos caeci, et vidit? Nunquid
phantasia Lazarum fetentem quarto die suscitavit?
Nunquid phantasia unicum matri suae vivificavit?
Nunquid phantasia centurioni puerum condonavit?

Nunquid phantasia in cruce pependit, cum
tremefactis cardinibus mundi videns centurio confessionem
dedit, dicens, Vere Filius Dei est hic [(Matth. XXVII, 54)]
?
Nunquid phantasiam in sindone
involvit Joseph, et posuit in monumento? Nunquid
phantasma a mortuis post tres dies resurrexit, et
in coelos ascendit, et sedit ad dexteram Patris? Absit,
o Manichaee, in quo diabolus universa phantasmata
erroris est operatus: praesertim cum haec cuncta superius
memorata, quae specialiter pro homine mirabilia
sunt dicta, Deus verus in 229 homine, aut pro homine,
aut per hominem verum sit operatus. Ideoque cognosce
in hoc loco et tu, o Ariane, quem diabolus in agro
dominico inter bonum triticum ausus est ad eradicandum
semen suum zizaniae seminare, ut scriptum

est: Scio opera tua, quod nomen habes tantum quod
vivas, et ecce mortuus es. Esto itaque vigilans, et constabilito
reliqua quae moritura sunt. Non enim invenio
opera tua plena coram Domino. Memento quemadmodum
acceperis et quomodo audieris; serva et age poenitentiam.
Sin vero, veniam ad te ut fur, et nescis qua hora veniam
ad te [(Apoc. III, 2)]
. Audis, o haeretice, qui nomen tantum
Christiani habes, et ore diaboli loqueris, qui
ignoras causa dispensationis hominis dictum fuisse: Qui me misit, major me est
[(Joan. XIV, 28)]
.
Haereticus. Dic, orthodoxe, si pro dispensatione
hominis, ut asseris, positum est: Qui me misit major
me est, ergo quo tempore missus a Patre est?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.