PL 62, col. 260

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Forte dicturus es, Absens ab illo tunc divinitas ejus
fuisse cognoscitur.
Athanasius. O satis confusa conscientiae caecitas,
quae prorsus serpentis veneno es infecta! Utique si
absens a Patre fuit, quomodo indivisa natura est; et
si divisus est, quomodo unus in uno est? Et si absens
fuit, cum in homine fuit et est, cur a piscatore
Joanne nobis in sinu Patris agens unus semper
annuntiatus est dicente: Deum nemo vidit unquam,
nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit [(Joan. I, 18)]
? Denique ad haec ipsum audi loquentem: Verba quae vobis locutus sum non sunt mea, sed
ejus qui me misit Patris
[(Joan. XIV, 24)]
. Sed et haec: Opera quae ego facio non sunt mea, sed ejus qui me misit
Patris, ipse operatur opera sua
[(Joan. XIV, 10)]
. Et, Si mihi non creditis, operibus credite, quia ego in Patre,

et Pater in me
[(Joan. X, 38)]
. Ecce Filio loquente
Pater loquitur, et operante Filio Pater uniter operatur,
et manente Patre in Filio, manet Filius in Patre.
Vides indivisam esse naturam divinitatis Patris et
Filii, dam quod loquitur natura Filii, uniter loquitur
et Patris; et quod operatur natura Filii, haec ipsa
uniter natura divinitatis operatur et Patris. Et cum
manet naturaliter Filius in Patre, idem invicem manet
substantialiter et Pater in Filio. Unde ut certus
sis inter exeuntem et a quo exierit, ut ipse ait: Ego
a Patre exivi, 230 et veni [(Joan. XVI, 28)]
, nomina
in personis ostenduntur, et non unita plenitudo divinitatis
quae est indiscreta, dividitur: dum qui a Patre
fuit, et est, ut ipse testatur: Ego in Patre, et

Pater in me est [(Joan. XIV, 11)]
. Praeterea dum et ubique
praesens sit haec unitatis plenitudo, et omne
adimpleat interius et exterius, a summitate coelorum
usque ad profundum inferorum, sicut scriptum est: Ego Dominus Deus qui impleo coelum, et terram, et
omnia quae in eis sunt
[(Jerem. XXIII, 24)]
. Vides unitam
esse hanc plenitudinem, indiscretam esse divinitatem.
Itaque considera, quia quidquid ad deitatem
refertur, unitatem indiscretam esse designat: quidquid
causam hominis indicat, naturam infirmitatis
ostendit, sicut ipse ait, Spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere [(Luc. XXIV, 39)]
. Nonne
in hoc dicto hominem ostendit? Nam secundum
Deum sic prosecutus est: Spiritus est qui vivificat:
nam caro nihil prodest: verba quae ego locutus sum vobis,

spiritus et vita sunt [(Joan. VI, 64)]
. Vides quia ubi
auctoritatem refert, divinitatem indivisam esse ostendit;
ubi ad hominem, naturam infirmitatis designat. Ac
per hoc omnis potestas Deo est ascribenda, et omnis
infirmitas homini est imputanda, sicut ipse ait: Tristis
est anima mea usque ad mortem [(Matth. XXVI, 38)]
.
Rogo, qui major? qui assumpsit, an qui assumptus
est? Deus, an homo? hoc est forma Dei, an forma
servi hominis? qui clarificat, aut qui clarificatus est?
sicut ipse dicit: Nunc clarificatus est Filius hominis,
et Deus honorificavit eum in se [(Joan. XIII, 31)]
. Considera
jam in his dictis unam personam duplici vocabulo
declaratam esse, Dei et hominis, Apostolo
dicente: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.