PL 62, col. 266

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Christus per quem omnia, et nos per ipsum [(I Cor. VIII,
6)]
. Vides quia unus est Filius, qui est unigenitus
Deus. Sed et si creatura erat Spiritus sanctus, et
Deus verus non erat: cur legimus ipsum Dominum
Christum Nicodemo indicantem: Quod nascitur de
Spiritu, spiritus est [(Joan. III, 6)]
? quia Deus Spiritus
est. Vel saltem hoc exemplum accipe: Et nolite contristare
Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in
die redemptionis [(Ephes. IV, 30)]
. Sed et ad haec dicta
suscipe: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu
sancto, non intrabit in regnum coelorum [(Joan. III, 5)]
.
Memento, quia Deus est Spiritus sanctus, qui cuncta
operatur in signis et prodigiis, sicut vas electionis
breviter absolvit: Haec omnia operatur unus atque
idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII,

11); Qui utique si creatura erat hic unus atque idem
Spiritus, quemadmodum 238 haec universa mirabilia
poterat operari? Unde non Pater est hic Paraclitus,
Potentine, ne duos Patres adversus stylum
regulae auctoritatis in confessione introducantur: et
non est Filius, ne duo filii contra sacras Scripturas
esse videantur: et non factura est, ne non Deus
verus sit. Sed ad postremum ut discas ab ipsa creatura
divina, verus Deus est, quia de ipsa vera deitate
unita incomparabilique consistit.
Haereticus. Rogo, si unita deitas est incomparabilis,
nunquid sic et nomina personarum incomparabilia
sunt?
Athanasius. Proh dolor! si multi sunt patres qui
aliquando patres non fuerunt, nunquid aliquis ex his

Deo Patri in sempiterna generatione pater digne
comparabitur? Aut quia multi sunt filii, qui nuper
nati sunt, et antea filii non fuerunt, nunquid aliquis
ad sempiternam divinitatem Filii Dei proprii assimilabitur?
Aut quia multi sunt spiritus in coelo, et in
terra, qui facti sunt, nunquid aliquis eorum in sempiterna
divinitate sancto Spiritui adaequabitur? Absit,
ne factura factori suo comparetur; dum factura nuper
coeperit, factor autem ejus semper ante omne omnino
principium fuerit. Memento unum esse Patrem ex
quo omnia, et unum esse Filium per quem omnia, et
unum esse sanctum Spiritum in quo omnia, sicut
scriptum est: Omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso [(Rom. XI, 36)]
.
Considera ad haec argumenta dicta,
tres significationes per unitum operantis nomen esse

ostensas, id est ex ipso, et per ipsum, et in ipso:
dum alius sit ex alio, aut per aliud, quia ad singulas
personas hoc pertinet dictum. Nam de unito nomine
sic ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso, quod idem
ipsum est unum. Unde quamvis haec vocabula in
proprias personas tacite sint dicta, tamen unum
nomen in his clause est revelatum. Ergo quia ait, Ex ipso,
ex Deo Patre vocitata ut fierent demonstravit; et per ipsum,
per Deum Filium haec ipsa facta
indicavit; et in ipso, in Deo sancto Spiritu sanctificata
pronuntiavit. Vides quia ex quo, ex Patre est
dictum; et per quem, per Filium est factum; et in
quo, in sancto Spiritu est uniter consummatum.
Itaque quod ait, ex ipso, et per ipsum, et in ipso, quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.