PL 62, col. 333

De Trinitate (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne · De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

sanctum: et sicut baptizati in nomine Patris et
Filii, ita baptizati sumus in Spiritu sancto. In nomine
hoc, in quo sicut credimus et baptizati sumus,

Trinitatis, quae perfectus Deus semper ac summus
est, officii non immemor sacerdotalis, aliquid
scriberem: idque a me, cum proprie infirmitatis conscius
saepius excusarem, multis modis exegisti; asserens
communis fidei rationem, et religiosos accipere,
et sacerdotes debere fidelibus non negare: ne aut illi
dum non accipiunt, incipiant ab infidelibus facile decipi,
aut ab his cum desiderata non tribuunt, coelestis
thesaurus Christi membris non expendi, sed in
terra quodammodo sterilis peritiae videantur abscondi.
Itaque victum me fateor probabilibus causis, ne
inermes tradere videar obsistentibus malis, dum adversus
infideles non instruuntur munimine veritatis.
Verum quia in ejusmodi quaestionibus quaedam obscuritas
continua oratione frequenter incurritur, idcirco

id mihi visum est, ut eum sermonem qui inter
me et Felicianum nuper est habitus, praenotatis propter
personarum discretionem principalibus nominum
litteris, praesentis libelli brevitate complecterer.
CAPUT II.
Nam cum ante hos dies pariter sederemus, tum
ille: Inter alia, inquit, quae me in vestris disputationibus
frequenter offendunt, nihil deterius puto quam
quod sic praecepta fidei rudibus traditis, ut non de
intelligendarum rerum ratione, 332 sed potius de
quadam testimoniorum ostentatione colloquentibus
praescribatis. Quod ut non dicam vafrum, interim
quam rusticum sit, nullus ignorat. Primum quod si
is qui edocetur libris jam credidit, obtemperat iste,

non repugnat: alioquin non magis tibi quam iisdem
testimoniis quae pro affirmato ingeruntur, necesse
est contradicat. Et ideo melior mihi ad docendum
videtur haec via, qua primum fidei ratio sine testimoniis
redditur: post ratione convicto, iter illud
Scripturis respondentibus expolitur. Et non immerito.
Si enim testimonia haec eo probantur, quod ratione
non careant, potest per se illa sufficere, quae
etiam haec non nisi per se ipsam videtur astruere.
Sin contra: quis potest irrationalibus testimoniis,
licet illa divina fingantur, rationabilis fidei colla submittere?
Et illam quidem disputandi viam, fateor, in
aliis tolerarem, quos imperitiae necessitas, quia per
se stare non queunt, cogit ad aliena confugere: In
te vero idcirco nullo prorsus modo ista perpetior,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.