PL 62, col. 335

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Fel. Et quomodo et idem esse dicis, et alterum
Filium?
Aug. Idem, inquam, communione substantiae, alterum
proprietate personae.
Fel. Nescio quo pacto una creditur esse substantia,
cum non una dicatur esse persona.
Aug. Non est, inquam, una persona, quia una genuisse,
et altera dicitur genita: et est tamen nati et
gignentis non diversa substantia, quia non dissimilis
generanti docetur exorta.
Fel. Velim, quaeso, exemplo mihi faciliore dicta dilucides.
Aug. In rebus quidem incomprehensibilibus exempla
non suppetunt disputanti; tamen in quantum
fieri potest, etiam in hac parte non deero. Ecce igitur
homo pater habet hominem filium. Est commune

utriusque quod homo est, uni tamen quod filius alteri
proprium videtur esse quod pater est. Nam in
utroque sic persona discernitur, ut communis humanitas
non negetur; dum unus gignit, alius gignitur:
aeque autem homo et qui genuit dicitur, et ille qui
gignitur.
CAPUT IV.
Fel. Illud certe dicas velim, genitus ab ingenito
utrum 334 initio separetur, an non?
Aug. Ne id quidem spiritalis intelligentiae veritate
recipitur, ut Pater a Filio interventu, non dico temporis,
quod diebus constat ac noctibus, sed cujuslibet
aevi vel aetatis spatio separetur.
Fel. Hoc si ita est, duo fateris ingenita. Et quomodo

altera Patris, altera Filii putatur esse persona,
cum per significationem communis ingeniti utraque
videatur esse confusa?
Aug. In hoc quidem a majoribus vestris non mediocris
calumniae sophisma contexitur, tamen per
auxilium ipsius Trinitatis catholica necesse est simplicitate
salvatur. Patrem namque ingenitum, Filium
genitum dico, nec ideo tamen genitum ingenito coaeternum
esse non praedico; eo tantum docens ingenitum
Patrem, quia non processit ex altero; eo genitum
Filium, quia non exstitit a seipso. Non enim est
commune utrique nasci, non est commune non gigni:
et commune tamen est alterum ab altero interventu
medii temporis non divelli. Itaque si proprium
Patris quaerimus, sufficit quia solus non habet Patrem;

si Filii, satis est quod non habet prolem; unam
autem et coaeternam Patris et Filii dicimus deitatem.
Fel. Quantum ad me attinet, non video quid ista
nunc colligas. Nam quamvis Aristotelica mecum subtilitate
contendas, fieri tamen non potest ut eum
qui genitus est, ab eo qui genuit, nulla aevi intercedentis
antiquitate discernas.
Aug. Scio equidem, ut ille ait, quam in difficili loco
versetur oratio: tamen verendum nobis nihil est, qui
per adjutorium sancti Spiritus testimonium dicimus
Deo. Quid ergo dicemus? Estne aliquid in Patre quod
negetur ingenitum, an non? Si est, non in toto, sed
in parte potius dicatur ingenitus; alioquin non ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.