PL 62, col. 336
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
tempore coepit esse Filius. Nam si paternitas non
coepit Patris, initium inveniri non potest prolis. Si
initium datur prolis, non aeterna paternitas docebitur
Patris. Et quomodo stabit, quia totum in Patre docetis
ingenitum, qui ipsius paternitatis nomen habere
putatis initium, cum coepisse ex tempore dicitis Filium,
quem nondum exstante Patre dici non potest
vocitatum?
Fel. Non sum tam stultus ut tempus praeferam
Filio, sed initium dari 335 certum est genito.
Aug. Quid ergo? Inter Patrem et Filium dicis medium
nihil fuisse?
Fel. Ita prorsus.
CAPUT V.
Aug. Quomodo igitur negas Filium Patri coaeternum,
qui inter Patrem et Filium fateris esse nihil
medium, ne idipsum non medium tantum constet
esse quam tertium?
Fel. Quoniam me disputandi arte concludis, id
quod a majoribus nostris dictum est, breviter explicabo.
Aiunt enim, quoties de initio Filii et Patris
aeternitate tractatur: Erat quando non erat, et antequam
nasceretur non erat.
Aug. Quantum adverto, manente malae credulitatis
errore, sola verba mutata sunt. Dixisti namque, Erat
quando non erat. Erat istud ad aevum pertinere vultis,
an ad Filium? Si ad aevum, id est velut ad quoddam
ante Filii nativitatem aeternitatis spatium, ecce
ad superiorem blasphemiam necessitate dilaberis,
cum inter Patrem et Filium, tertium quiddam tempus
immittis; dicisque quia erat ante Filium Deus Pater
et tempus. Post haec duo Filius. Post tria ista quartus
Spiritus. Quod si admittimus, ut sine tempore gigni
non potuerit Filius: vide quam late pateant ista quae
dicimus. Nam si non sine tempore est Filius, certe nec
nisi in loco dicendus est genitus. Hoc admisso, ante
Filium et Spiritum, coaevum quodammodo Patri tempus
docetur et locus. Quod si ita est, ut sine loco et
tempore nasci non potuerit Filius, in quo loco, aut
in quo tempore factum locum dicis et tempus? Si in
nullo, ecce sine tempore et loco fieri potuit tempus
et locus. Si in aliquo, id ipsum tempus videtur et locus,
in cujus origine similiter et locus requiritur et
tempus. Quod si usque, adeo sine tempore et loco fieri
aliquid potuit, ut nec in loco locum, nec in tempore
factum doceas tempus: nescio qua temeritate contendas,
quod sine his nasci non potuerit Filius, qui
quantum ad sanam fidem pertinet, et locum fecisse
docetur et tempus. Sed de hoc satis. Nunc quod a
majoribus vestris dictum praedicas, reputamus. Erat,
inquis, quando non erat. Si erat istud ad tempus referas,
ecce ante Filium tempus; si ad Filium, nunquam
non erat Filius: erat enim jam Filius quando
non erat tempus, a quo 336 factum dicitur tempus.
Sed antequam nasceretur, inquis, non fuit. Quis,
quaeso, non fuit antequam nasceretur? Si Filius;
ecce ipso intellectu ante Filium fuisse dicitur tempus.
Si autem antequam nasceretur Filius, non erat