PL 62, col. 337

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

tempus, sequitur ut dicatur Patri Filius coaeternus,
inter quem et Patrem nullum fuisse dicitur tempus:
maxime cum inter caetera evangelistis attestantibus,
etiam tempus fecisse dicatur Filius. Sed forte de Patre
dictum aliquis putet: Erat, quando non erat Filius.
Cui sententiae sequentia non concinunt, quibus
dicitur: Et antequam nasceretur non fuit. Nam per
se Pater semper existens, etiam a vobis dici non potest
natus; qui non ab initio docetur exortus, et in
Patrem cadere non potest: Erat, quando non erat
genitus.
CAPUT VI.
Fel. Quoniam me verbis, ut mea fert opinio, inopinata
subtilitate certantibus non mediocriter defatigas,
id irco quaeso ut, si fieri potest, exemplo cujuslibet

rei, possibile id esse quod docere conaris,
ostendas. Neque enim aliter credere possum, licet
vi orationis oppressus, coaeternum esse genitum Patri,
nisi aut utrumque genitum, aut utrumque Patrem
dixeris sibi.
Aug. Quoniam me ad incomparabilium rerum
exempla compellis, idcirco quae sit ignis potentia videamus,
ex quo semper est splendor, semper est vapor.
Utrumque de eo nascitur, nec ideo tamen ignis
sine horum quolibet aliquatenus invenitur. Haec tria
non se invicem gignunt, quia non de splendore ignis
et vapor, aut de vapore ignis et splendor, sed de
igne splendor et vapor semper est genitus. Quae cum
ita sint, videsne etiam in creaturis posse aliquid nasci,
nec ostendi tamen tempus quod id de quo natum

est sine genito potuerit inveniri? Si ergo visibilibus
exemplis ista perspicimus, cur non de Patre et Filio,
vel sancto Spiritu, quantum ad communem duntaxat
atque indifferentem aeternitatem, similia praedicemus?
Neque enim ideo necesse est. Patrem et Filium
et Spiritum sanctum aeque dicamus ingenitum, quia
nullum ab altero aevo interveniente dicimus separatum:
cum etiam 337 ex aliis rebus quaedam genita,
nec ideo tamen aut aeque gignentia, aut sine invicem
docentur exstantia. Sed quid prodest horum
multa colligere, cum paucorum testimoniis etiam caetera
liceat aestimare.
Fel. Quoniam sententiam meam, praecedentium
Patrum auctoritate fundatam, nova disputandi arte
conturbas: idcirco velim mihi dicas de natura Filii

Dei, id est substantia ipsa quid sentias. Si enim, ut
dicere vos soletis, homousion est Patri, ipse quodammodo
Pater est sibi; alioquin consubstantialis
non potest esse genitori. Nam quidam nostrum Homousii
opinionem ridere sic solebat, dicens: Si non
extrinsecus, sed ex eodem ipso prolatus est Filius,
in duos quodammodo divisus est unus, quandoquidem
non aliud gignens dicitur esse quam genitus.
CAPUT VII.
Aug. Dum nos dicis Aristotelica arte contendere,
ipse ad dialecticorum laqueos videris confugisse. Sed
nos fidei veritate confisos nequaquam possunt ista

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.