PL 62, col. 338
De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
terrere. Quid igitur dicis? ex substantia credo Patris
nasci Filium nequivisse; ne ingenitum Patrem, Filii
videamur generatione dividere. Quod si ita est, male
creditur Filius qui non ex Patre, id est non ex eodem
ipso genitus, sed extrinsecus factus inter alia
praedicatur. Quod ut sit intellectu facilius, id ipsum
pro posse explicabo. Filiorum namque adoptivi alii,
naturales alii sunt. Ii qui geniti, ab initio filii semper
ac proprii: illi primo alieni, post filii, cum per adoptionem
in familiam videntur ascisci. Quibus ergo
comparandus est Filius Dei? Si adoptivis, erit apud
Patrem similis nobis. Si propriis, ex substantia substitisse
dicendus est genitoris. Sed in duo, inquis,
substantia paterna dividitur, si ex solo Patre substantialiter
Filius generatur. Hoc quam stultum sit,
etiam visibilia ipsa nos docent. Quis enim unquam
vel carnalium patrum gignendo divisus est? Quod si
nec in conditionem corporis cadit ipsa divisio, et
nemo sic genuit filium ut se perderet medium; salva
integritate Patris non potuisse nasci dicitis Filium?
Sed quid plura? Nativitatem Filii Dei, ortumque rimantibus,
haec, ni fallor, occurrunt; id est, ut aut ex
Patre sit, aut ex nihilo, aut ex altero, aut ex seipso.
Horum quaeso consequentiam videamus. 338 Si ex
seipso; non recte Filius dicitur, qui non natus, sed
ingenitus praedicatur. Si ex nihilo; creatura cum
caeteris, non creaturae auctor ostenditur. Si ex altero;
non ejus cui credimus, sed nescio cujus incogniti
patris filius praedicatur. Quod si praeter quatuor haec,
inveniri non potest quintum; nec de his propter evidentem
blasphemiam tria praedicari penitus possunt:
restat ut substantialiter de Patre sit genitus: quia,
ut diximus, nec inveniri quintus, nec praeter primum
de his doceri potest aliquis modus: ut pote cum nec
creatura, nec alterius patris filius, nec ut Pater dicatur ingenitus.
CAPUT VIII.
Fel. Qussi vero ego aut praeter haec quintum, aut
de his tribus aliquid praedicarim: qui sic non ex
substantia Patris exstitisse dico filium, ut tamen ex
ejus voluntate non negem genitum.
Aug. In unum de supradictis consequentia ipsa detruderis.
Cum enim de Filii substantia requirimus,
quem tu ex Patre substantialiter genitum non fateris,
sine dubio inter alia ex nihilo factum esse contendis:
quandoquidem nec corruptibiles quidem creaturas
dicimus aliter substitisse, nisi ut has Deum et
voluisse per ineffabilem dispensationem, et potuisse
per singularem potentiam dicamus efficere, dum et
voluntatem fuisse novimus, qua placuit Deo, et potestatem,
qua posse subjacet Domino.
Fel. Ergo ad exstantiam Filii potestas paterna non
sufficit?
Aug. Quasi ego de potestate Patris, et non de ipsa
paternitatis veritate contendam. An ei se dici maluit
Patrem, quem non sibi, sed creaturis voluit esse
consimilem? Et ideo fatendum tibi est, ex substantia