PL 62, col. 346

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

originem Dei Verbi. Noli de Virgine genitum corpus
coaeternum dicere deitati; quia mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
prima nativitate
coaeternus est Patri, secunda particeps temporis
nostri: in illa auctor temporis, in ista particeps
est aetatis.
CAPUT XVII.
Fel. Quoniam de mysterio mediatoris perspicua
ratione, et ad credendum cuivis sufficienter tractasti:
idcirco quaeso ut mihi quid etiam de anima Christi
sentiendum sit jubeas explicari. Ita enim a majoribus
nostris semper est traditum, quod Christi corpus ad
vicem animae communis, ipsius Filii Dei habitus animarit:
nec accessione vitalis spiritus indigens fuerit,
cui inhabitans fons vitae potuit conferre quod vixit.
Aug. Possemus quidem id quod in hac quaestione
catholicae auctoritatis definitione praescribitur, divinorum
voluminum testimoniis edocere: sed quia
nunc non librorum indicio, sed sola ratione placuit
cuncta discutere: idcirco in aliud tempus Scripturarum
monumenta reservantes, sicut superius factum
est, 349 sic etiam de animae inquisitione tractabimus.
Quod ut fieri facilius possit, quae Salvatori nostro
suscipiendi hominis causa fuerit, una tantum
Apostoli lectione subjecta breviter inquiramus: qua
inventa, sine aliqua difficultate etiam ad haec quae
hujus praecedentis sunt consecuta transibimus. Ab
initio igitur ex corpore et anima Deus hominem fecit;
qui legis praecepta transgressus, post usurpationem
interdictae arboris, sententiam quodammodo poenae

capitalis excepit. Hic ad eum statum a quo lapsus
est, non nisi auctoris sui gratia reformatus, postliminii
quodammodo jure potuit remeare: sicut qui se
de excelso in praeceps voluntate demiserit, in sua
quidem habuit potestate quod fecit, sed jam suo arbitrio
certum est non subjacere quod cadit. Surgit
itaque beneficio alieno, qui cecidit proprio. Nec ideo
non suo dicendus est cecidisse: quia alieno noscitur
surgere; nec propterea suo surrexisse, quia non
alieno certum est cecidisse. Sed de hoc alias, nunc
ad propositum redeamus.
CAPUT XVIII.
Dicit ergo venerabilis Paulus, quoniam idcirco secundum
carnem natus est Christus: Ut sicut per
unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et

per peccatum mors: et ita in omnes homines pertransiit,
in quo omnes peccaverunt [(Rom. V, 12)]
. Et paulo
post: Sed non sicut delictum, ita et gratia. Si enim
unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei
et donum, in gratia unius hominis Jesu Christi in plures
abundavit. Et non sicut per unum peccatum, ita et
donatio: nam judicium ex uno in condemnationem,
gratia autem ex multis delictis, in justificationem. Si
enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis
abundantiam gratiae, et donum justitiae accipientes, in
vitam regnabimus per unum Jesum Christum. Igitur
sicut per unius delictum, in omnes homines in condem
nationem; sic et per unius justitiam, in omnes homines
in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.