PL 62, col. 347

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

unius hominis peccatores constituti sunt multi;
ita et per unius obauditionem justi constituuntur multi.
Venit ergo Christus salvum facere quod perierat [(Luc. XIX, 10)] .
Prius ergo videamus quid illud est
quod protoplasti transgressione 350 perierit, et hoc
facile scire poterimus, quid Dominus veniendo salvare
potuerit. Requirendum igitur nobis est quisnam
legem Creatoris acceperit. Ille enim sine dubio
peccavit, quia praecepta contempsit: ille praecepta
contempsit, qui quod prohibebatur admisit. Dicit
autem Scriptura: Praecepit Dominus Adae dicens: Ex
omni ligno quod est in paradiso manducabitis, de ligno
autem scientiae boni et mali non manducabitis de eo.
Qua autem die manducaveritis, morte moriemini [(Gen.
II, 16)]
. Quaeramus ergo nunc utrum hanc legem totus

homo acceperit? Si enim ut in libro Geneseos continetur,
ex corpore et anima jam perfectus accepit,
totus homo transgrediendo peccavit: et si totus
transgrediendo peccavit, totus peccati sui vitio tunc
periit. Si autem totus periit, totus beneficio Salvatoris
indiguit. Et si totus beneficio Salvatoris indiguit,
totum Christus veniendo salvavit: et si totum veniendo
salvavit, non corpus absque anima, sed corpus
et animam qua constare totus homo, et peccasse
antea videtur assumpsit. Nam si toto homine peccante,
solam ejus carnem Christus assumpsit, anima
poenae primae illius transgressionis sine aliqua spe
etiam nunc addicta permansit. Quod si ita est, nescio
quid nobis mediatoris persona contulerit, quae melius
nostrum ex toto non redimens, brutam per se

carnem, et quae sine anima ne beneficium quidem
ejus posset sentire, suscepit.
CAPUT XIX.
Vellem tamen ab hujusmodi praedicatoribus quaerere
cur accepta carne animam dispensatio mediatoris
omiserit. Nisi forte aut innoxiam sciens, medicinae
indigentem esse non crediderit, aut a se alienam
putans, redemptionis beneficio non donarit; aut ex
toto insanabilem judicans, curare nequiverit; aut
vilem et quae nullis usibus apta videretur, abjecerit.
Horum duo in ipsum totius hominis creatorem blasphemi
spiritus incredulitate desipiunt. Nam primo
impossibilem, secundo non omnium Deum crediderunt.
Quomodo enim docetur omnipotens, si curare
non potuit desperatam? Aut quomodo omnium Deus,

si non ipse fecit animam nostram? Duobus vero
aliis, uno animae causa nescitur, altero meritum non 351
videtur. An intelligere causam putandus est
animae, qui eam ad accipiendam legem, habitu insitae
rationis instructam, a peccato voluntariae transgressionis
nititur separare? Aut quomodo ejus generositatem
novit, qui ignobilitatis vitio dicit esse despectam:
praelata carne quam non flatu Dei sicut animam,
sed de limo terrae constat esse plasmatam? Si
autem nihil horum de anima recte sentitur, credamus
quia suscepit Redemptor noster hominem totum;
ne intercidere quodammodo animae nostrae videamur
beneficium sempiternum. Proh dolor! Carnem,
inquit, solam Christus assumpsit, animam non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.