PL 62, col. 348

De unitate Trinitatis 2 (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quaesivit. Hic si originem utriusque gnarus rerum
contemplator attendas, pretiosior est animae substantia:
si transgressionis culpam, propter intelligentiam,
pejor est causa. Ego autem Christum et perfectum
sapientia scio, et piissimum esse non dubito:
quorum primo meliorem et prudentiae capacem non
despexit; secundo eam quae magis fuerat vulnerata
suscepit. Neque enim aut sapientiae convenit, de
duobus aeque suis, insipientissimam plus amare; aut
perfectae pietati, magis indigentem non juvisse.
CAPUT XX.
Fel. Omnia quidem quae a te non rationabiliter
tantum, sed etiam veraciter dicta sunt, et intellexisse
me in praecedentibus fateor, et probasse non
nego: Christi autem divinitati quo pacto mortem

sensisse dicatur, ignoro. De quo utrum tu obscure
aliquid dixeris, an ego sufficienter dicta ingenii tarditate
assequi non potuerim, nescio. Neque enim
credere ausim, quod fons ille vitae, a quo habent universa
quod vivunt, per triduum quod in sepulcro
corpus jacuit, usque eo a naturae suae proprietate
deciderit, ut si dici fas est, sepultis sensibus omnem
substantiae vitalis motum amitteret; et propter redemptionem
humani generis, non Patrem tantum,
sed et omnia spiritalis gloriae ornamenta desereret.
Aug. Absit, absit a fidelibus ista suspicio, ut sic
Christus senserit mortem nostram, ut quantum in se
est vita, perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo
illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si
vitae fontem credimus aruisse? Sensit 352 igitur

mortem divinitas Christi, participatione humani affectus
quem sponte sua susceperat, non naturae suae
potentiam perdidit per quam cuncta vivificat. Sic in
sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit,
sicut in utero Virginis connascendo formavit. Et sic
in utroque et nasci et mori, non coactus ab altero,
sed sponte Dominus voluit, ut hoc eum constet pertulisse
quod fecit: nec ideo non patientem, quia ipse
faciebat; nec ideo non facientem, quia non alius
tolerabat. Nam si dominicae incarnationis mysterium
salva individuae Trinitatis cooperatione consideres,
idem sibi in hac humilitate auctor et opus est: idem
auctor, quia sponte nascitur, sponte patitur: idem
opus, quia utrumque licet non alio cogente, solus
tamen ipse perpetitur. Fecit carnem in utero matris,

habes auctorem operis: ipse in hac nasci dignatus est,
habes opus auctoris: una tamen persona est, salva
utriusque proprietate substantiae, et auctoris et operis.
Sic ergo mortuus est non discedente vita, sicut
passus est non pereunte potentia. Nemo aufert animam
ejus ab eo, quia potestatem habet ponendi et
potestatem assumendi eam [(Joan. X, 18)] . Habes hic
auctorem operis. Ponit animam pro amicis suis:
habes opus auctoris. Quod ut generali definitione
concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur,
opus auctoris est. Sed quia idipsum sua potestate,
non alio cogente perpetitur, ipse auctor est operis.
CAPUT XXI.
Non ergo ad Mariam locali motu divinitas venit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.