PL 62, col. 441

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

es in iniquitate [(Psal. LI, 3)]
? » Et alibi: « Cum infirmor,
tunc potens sum [(II Cor. XII, 10)]
. » Illud a te
requiro, ut confitearis Dominum potentem esse Dei
Filium Christum: aut si negas, astrue. Nam qui
unam potentiam dico Patris et Filii, sic Filium Dei
dico potentem sicut et Patrem. Dubitas ergo confiteri
potentem esse Dominum Dei Filium?
Palladius dixit: Jam dixi secundum disputationem
prout possumus respondemus vobis. Vos enim soli
vultis esse judices, vos litigatores esse vultis. Non
vobis respondemus nunc, sed in concilio generali et
pleno respondebimus vobis.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema illi qui negat
Dominum potentem Christum.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema. Item recitatum

est: SOLUM POTENTEM, OMNIUM JUDICEM.
Palladius dixit: Omnium judicem Filium Dei. Est
qui dat, est qui accepit.
Ambrosius 495 episcopus dixit: Per gratiam dedit,
an per naturam? Et hominibus datur judicium.
Palladius dixit: Patrem majorem dicis, aut non?
Ambrosius episcopus dixit: Postea respondebo tibi.
Palladius dixit: Ego tibi non respondebo, si non
respondes mihi.
Eusebius episcopus dixit: Nisi impietatem Arii ex
ordine damnaveris, interrogandi tibi non dabimus
facultatem.
Palladius dixit: Non tibi respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Filius Dei (sicut lectum
est) judex est, aut non?
Palladius dixit: Si non respondes mihi, ego tibi
ut impio non respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Habes professionem
meam, qua respondebo tibi. Interim perlegatur epistola
Arii. Et addidit: In epistola Arii invenies et
hoc sacrilegium quod tu moliris.
Palladius dixit: Ego quae interrogo, non respondetis.
Eusebius episcopus dixit: Filium Dei Deum aequalem
dicimus.
Palladius dixit: Tu judex es, tui exceptores hic
sunt.
Ambrosius episcopus dixit: Scribant tui, qui volunt.
Palladius dixit: Pater major est, aut non?
Eusebius episcopus dixit: Secundum divinitatem

aequalis est Filius Patri. Habes in Evangelio quod
Judaei persequebantur eum, quia non solum solvebat
sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem
se faciens Deo [(Joan. V, 18)] . Quod ergo impii
persequentes confessi sunt, nos credentes negare
non possumus.
Ambrosius episcopus dixit: Et alibi habes: « Qui
cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse
se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam
servi accipiens, in similitudinem hominum factus, obediens
usque ad mortem [(Philip. II, 6)]
, » Et addidit: Vides
quia in forma Dei aequalis est? « Et formam, inquit, servi accepit.
» In quo ergo minor est? Secundum
formam utique servi, non Dei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.