PL 62, col. 442

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

Eusebius episcopus dixit: Sicut in forma servi constitutus,
inferior servo non fuit, ita in forma Dei
constitutus, inferior Deo esse non potuit.
Ambrosius episcopus dixit: Aut dic quia secundum
divinitatem minor est Filius Dei.
Palladius dixit: Pater major est.
Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem.
Palladius dixit: « Qui me misit, major est me. » Caro
missa 496 est a Deo, aut Filius Dei?
Ambrosius episcopus dixit: Falsari a vobis divinas
Scripturas hodie comprobamus. Sic enim scriptum
est: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis.
Non turbetur cor vestrum. Non quomodo hic mundus
dat, et ego do vobis. Si diligeretis me gauderetis,
quia dixi, Vado ad Patrem, quia Pater major me est
[(Joan. XIV, 27)] .
» Non dixit, Qui me misit, major me est.
Palladius dixit: Pater major est.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema illi qui ad
divinas Scripturas addit aliquid aut minuit.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.
Ambrosius episcopus dixit: Secundum carnem Filius
minor est Patre, secundum divinitatem aequalis
est Patri. Legi igitur aequalem Dei Filium Patri,
sicut jam et prolata exemplaria testantur. Secundum
carnem autem quid miraris minorem, cum dixerit se
servum, cum dixerit se lapidem, cum dixerit se minorem
angelis, quia scriptum est, « Minorasti eum
paulo minus ab angelis [(Psal. VIII, 6)]
? »
Palladius dixit: Impie vos asserentes video: non
vobis respondemus sine auditoribus.
Sabinus episcopus dixit: Nemo ab eo requirat sententiam
qui tam innumeris sententiis blasphemavit.
Palladius dixit: Non vobis respondemus.
Sabinus episcopus dixit: Ab omnibus jam damnatus
est Palladius. Atii blasphemiae multo minores
sunt quam Palladii. Et cum Palladius surrexisset
atque foras exire voluisset: Ideo, inquit, surrexit Palladius,
quoniam apertis Scripturarum testimoniis
convincendum esse se cernit, sicut jam convictus
est. Sic enim lectum est, secundum divinitatem
quod aequalis Patri Filius sit. Accipiat autem quia
Filius Dei secundum divinitatem majorem non habet.
Scriptum est: « Abrahae cum repromisisset Deus quoniam
nullum alium habebat majorem, per quem juraret,
juravit per semetipsum [(Hebr. VI, 13)]
. » Vides igitur

Scripturam, quia nullum alium majorem habet
per quem juraret. Filius autem est, de quo dicitur
quoniam ipse visus est Abrahae. Unde et ait: « Abraham
diem meum vidit, et gavisus est (Joan VIII, 56. »
Palladius dixit: « Pater major est. »
Eusebius episcopus dixit: Quando ut Deus locutus,
majorem non habuit; quando ut homo locutus, majorem
habuit.
Palladius dixit: Pater genuit Filium, 497 Pater
misit Filium.
Ambrosius episcopus dixit: Anathema illi qui negat
Filium secundum divinitatem aequalem Patri.
Omnes episcopi dixerunt: Anathema.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.