PL 62, col. 444

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

quae consensit Arianae impietati. Placuit tibi in media
epistolae lectione proponere quod volebas. Responsum
tibi est, quemadmodum Patrem majorem dixerit
Filius Dei, eo quod secundum carnis susceptionem
Filius majorem Patrem dixerit. Proposuisti
etiam subjectum esse Filium Dei, et in hoc responsum
tibi est, quia subjectus Filius Dei secundum
carnem est, non secundum divinitatem. Habes professionem
nostram, nunc audi caetera. Quoniam tibi
responsum est, responde ad ea quae leguntur.
Palladius dixit: Non tibi respondeo, quia quaecunque
ego dixi, non sunt scripta. Vestra tantummodo
scribuntur verba. Non vobis respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Omnia vides scribi. Denique
quae scripta sunt, abundant ad tuae impietatis

indicium. Et addidit: Creaturam dicis Christum, an
negas?
Palladius dixit: Non respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Ante horam citra actam,
cum legeretur quia Arius dixit creaturam Christum,
negasti. Oblatum est tibi ut damnares perfidiam,
noluisti. Vel nunc dic, utrum natus ex Patre Christus
sit, an creatus.
Palladius dixit: Si vultis, exceptores nostri veniant,
et sic totum excipiatur.
Sabinus episcopus dixit: Adducat suos exceptores.
Palladius dixit: Pleno concilio vobis respondebimus.
Ambrosius episcopus dixit: Attalus in tractatu Nicaeni
concilii subscripsit. Neget factum quia venit

ad concilium. Dicat hodie utrum subscripserit in
tractatu Nicaeni concilii, an non.
Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus
dixit: Attalus presbyter, licet inter Arianos sit, tamen
habet auctoritatem loquendi. Libere profiteatur
utrum subscripserit in tractatu Nicaeni concilii sub
episcopo suo Agrippino, an non.
Attalus dixit: 499 Jam dixisti me aliquoties
damnatum, non tibi respondeo.
Ambrosius episcopus dixit: Subscripsisti in tractatu
concilii Nicaeni, aut non?
Attalus dixit: Non tibi respondeo.
Palladius dixit: Modo vultis tractatum plenum
haberi, aut non?
Chromatius presbyter dixit: Creaturam non negasti,

potentiam negasti, omnia negasti quae fides catholica
profitetur.
Sabinus episcopus dixit: Testes sumus nos Attalum
subscripsisse in concilio Nicaeno, et nunc nolle
respondere. Quid cunctis videtur?
Cumque Attalus reticeret, Ambrosius episcopus dixit: Dicat utrum subscripserit in tractatu concilii Nicaeni,
aut non.
Palladius dixit: Exceptor vester et noster stent, et
omnia scribant.
Valerianus episcopus dixit: Jam quae dixisti et
negasti, scripta sunt omnia.
Palladius dixit: Dicite quod vultis.
Ambrosius episcopus dixit: Quia saepius vult damnari

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.