PL 62, col. 445
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
Palladius, qui jam frequenter damnatus est, lego
epistolam Arii, quam ille noluit condemnare. Profitemini
quod vobis videtur.
Omnes episcopi dixerunt: Legatur.
Et recitata est: NATO AUTEM NON PUTATIVE, et reliqua.
Ambrosius episcopus dixit: Respondi tibi de majore,
respondi tibi et de subjecto, nunc et ipse responde.
Palladius dixit: Non respondebo, nisi auctores
veniant post dominicam diem.
Ambrosius episcopus dixit: Veneras tractaturus, sed
posteaquam objeci tibi, vidisti Arii epistolam, quam
damnare noluisti, asserere autem non potes: idcirco
nunc refugis et cavillaris. Plenarie ipsam recitato:
ad singula dic. Utrum Christus creatus videatur, an
fuit quando non fuit Christus, an vero semper fuit
unigenitus Dei Filius. Cum Arii epistolam audieris,
aut damna, aut proba.
Palladius dixit: Cum impietatis te arguam, te
judice non utor. Transgressor es.
Sabinus episcopus dixit: Quas impietates objicis
fratri nostro et consacerdoti Ambrosio? dicito.
Palladius dixit: Jam vobis dixi: Pleno concilio
respondebo, et praesentibus auctoribus.
Ambrosius episcopus dixit: In consessu fratrum
meorum cupio confutari et redargui. Quae igitur impie
dixerim, dicito. Sed impius tibi videor, qui pietatem
astruo.
Sabinus episcopus 500 dixit: Ergo impius tibi
videtur, qui Arii blasphemias arguit?
Palladius dixit: Ego non negavi bonum Filium
Dei.
Ambrosius episcopus dixit: Dicis ergo Christum
Deum bonum?
Palladius dixit: Non vobis respondeo.
Valerianus episcopus dixit: Nolite multum adigere
Palladium, non potest vera nostra simpliciter confiteri.
Ipsius enim conscientia duplici blasphemia confusa
est. Nam a Photinianis est ordinatus, et cum
ipsis est damnatus; et nunc plenius damnabitur.
Palladius dixit: Hoc proba.
Sabinus episcopus dixit: Non liter poterat Christum
verum negare, nisi auctores suos sequeretur.
Ambrosius episcopus dixit: Objecisti me esse impium:
hoc proba.
Palladius dixit: Expositionem nostram afferimus.
Cum attulerimus, tunc disputatio habebitur.
Ambrosius episcopus dixit: Damna impietatem Arii.
Cum reticeret Palladius, Eusebius episcopus dixit: Superfluis immoramur. Tot impietates Arii Palladius
noluit condemnare, imo potuis asserendo confessus
est. Hunc qui non damnat, similis illius est, et haereticus
jure dicendus est.
Omnes episcopi dixerunt: A nobis omnibus anathema
sit Palladio.
Ambrosius episcopus dixit: Acquiescis ut caetera
legantur, Palladi?
Palladius dixit: Date auditores, veniant ex utraque