PL 62, col. 458

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

hoc Verbum nuncupatur, quia ex proprio divino ore
processit, et nihil Pater sine eo aut jussit aut fecit.
Virtus dicitur, quia vere de Deo et semper cum Deo
est, et omnis potestas Patris in ipso consistit. Sapientia
appellatur, quia de corde Patris adveniens, arcana
coelestia credentibus reseravit. Dextera nuncupatur,
quia per eum omnia opera divina perfecta sunt. Brachium
dicitur, quia ab ipso omnia continentur. Margarita
appellatur, ut nihil illo pretiosius habeatur.
Thesaurus dicitur, ut in ipso omnes opes et divitiae
regnorum coelestium reconditae agnoscantur. Retia
dicitur, quia per ipsum, et in ipso, de mari saeculi
diversa gentium multitudo sicut piscium, per aquam
baptismatis in Ecclesia congregatur, ubi bonorum
malorumque discrimen agnoscitur. Aratrum nuncupatur,

quia signo crucis suae dura pectora subjiciuntur,
ut necessario semini ipsa praeparentur. Fons
aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis
aquae gratia irrigantur. Petra dicitur, quia
credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat.
Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes
Novi et Veteris Testamenti unus et mediator in semetipso
continens copulavit. Agnus appellatur, ut
innocentia Christi et passio demonstretur. Homo dicitur,
quia secundum carnem propter nos homines
nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram
salutem pati sustinuit. Aquila dicitur, quia
post venerabilem resurrectionem, ut rex alitum ad
Patris revolat sedem. Leo dictus est, quia ipse est
Rex regum, qui mortem ac zabulum virtutis suae potestate

comminuit. Via est, quia per ipsum ascensus
est. Veritas, quia mendacium nescit. Vita est, quia
ipse universa vivificat. Vides ergo per haec vocabula
significationes dispositionum et operum divinorum
praeostensas, non tamen ipsum Deum proprie definitum?
Est ergo Pater Deus immensus, aeternus, incomprehensibilis,
inaestimabilis. Est et Filius ejus,
Deus et Dominus noster, tantus quantus est et Pater,
sed non 518 aliunde quam de Patre; quia ego, inquit, de Patre exivi,
hoc est, lumen de lumine [(Joan. XVI, 28)] .
CAPUT VII.
Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus rapiat,
cum duo nomina vel duas personas, id est Patris
et Filii statuo, quasi duos deos dicam, ut illi

duos ex diversitate confingunt: nos autem Patrem et
Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis
et nominibus consignemus. Viderint philosophi,
viderint haeretici discipuli eorum qui potestatum
diversitate variantur. Nobis tamen unus Deus est
Pater, ut Apostolus dixit, ex quo omnia, et nos ex
ipso: et unus Dominus Jesus Christus Deus Dei Filius,
per quem omnia, et nos per ipsum. Nam duo,
quid aliud intelligatur, quam duorum per partes divisa
substantia, et cum nominibus ipsis dissociata
natura, agendi ac jubendi tam voluntas quam imperia
divisa? Porro Pater ac Filius etsi duae personae
creduntur, ratione tamen et substantia unus sunt.
Nam in equalium societas, melioris offensa est; et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.