PL 62, col. 459
Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne
visus est, et cum hominibus conversatus est
[(Baruc.
III, 30)]
. Et Isaias hoc ipsum praedicat dicens: Haec
dicit Dominus Deus: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio
Aethiopum, et Sabain viri excelsi ad te transient:
tui erunt 519 servi, et post te ambulabunt vincti compedibus,
et in te precabuntur; quoniam in te est Deus,
et non est alius Deus praeter te; tu es enim Deus [(Isai.
XLV, 14)]
. Quod ne putes me eo supercilio dixisse,
quo Sabellius fertur, qui ipsum Patrem, ipsum Filium
profitetur; non ita nos totum in unam sententiam
cogimus, ut aliorum haereticorum fraude capiamur.
Sed quia ipso nomine personarum auctoritas
indiscreta cognoscitur, et Filius non genere, sed personaliter
a Patre nominatur, proinde totum Patri
ascribimus quod est Filius, et totum Filio quod Pater
est. Nihil non videbitur Patris, quod judicabitur Filii;
nec Filii, quod defenditur Patris: quia unitas majestatis
non sinit deos plurali vocabulo appellari:
quippe cum constet Patrem et Filium unius esse substantiae;
unde uterque unus Deus est dictus. Illud
ante cuncta metuentes, ne si Pater et Filius unum
non sint; in invidiam recurrat auctoris, interpolata
nativitas. Hoc enim placuit haereticis, ut Deus ille
omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret in
Filio; non modo potestate, sed et conditione mutata,
quasi non potuerit Pater de semetipso talem habere
Filium qualis et ipse est. Proinde nos verum Filium
de vero Patre qui semper fuit, et est unius substantiae
cum Patre, defendimus. Et hoc est quod Graeci ὁμούσιον
appellant, id est cum uno aliud ipsum, ut
personae audientia nominum fierent, non ut substantiam
vocabula separarent.
CAPUT VIII.
Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam,
cur nolint Filium de Patris substantia credi, breviter
intimabo. Aiunt enim: Cum sit Deus Pater omnipotens,
invisibilis, inconvertibilis, immutabilis, perfectus,
semper idem, aeternus; Filius vero visibilis,
quia saepe Patribus visus est; et convertibilis atque
mutabilis, quia in variis figuris singulis quibusque
sese monstravit. Qui si de Patris, inquiunt, esset
substantia, nunquam fieri posset ut ante carnis assumptionem
aut visibilis aut mutabilis cerneretur:
quin potius in aequalitate qua Pater est, 520 permansisset,