PL 62, col. 460

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

ex cujus substantia erat: quia quod de
Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse
credendum est. Accedit ad causam quia cum illapsus
est in Mariam, cum Virginis uterum opplevit, aliud
utique ex illa quam quod venerat natum est. Unde
jam, inquiunt, corrupta substantia statum vertit, ordinem
perdit, continuo immutatione ipsa formandus
de Deo in hominem, de spiritu in carnem. Et utique
translatio omnis, interemptio est pristini. Ac per
hoc, aiunt, si Filius de Patris substantia esset; jam
et Patrem minorem videri, substantiae suae vel traditione,
vel fine: et proinde Filium ex alia substantia
credere maluerunt, quod converti, et mutari, et videri
possit; quia hoc de Patris substantia credi non
liceat. Haec est causa erroris, haec origo haeresis

Arianae, dum non intelligunt virtutem Dei, neque
tanti sacramenti dispositionem agnoscunt, ut Deum
humanis conditionibus comparent. Quibus primo in
loco respondendum est, Filium Dei non ita visum ut
Deus erat, sed ut homo capere poterat de Deo. Deinde
variis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum
esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis prout
vult, revelare dignatur, habitum mutet, non substantiam
vertat; nec proprietatem qualitatis amittat, sed
juxta meritum videntis, temperamentum majestatis
adhibeat; ipse tamen idem, ut semper est; in substantiae
suae proprietate permaneat. Sicut scriptum
est: Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse
es, et anni tui non deficient [(Psal. CI, 28)]
. Nam etsi
multa sunt ex his quae in hoc mundo videntur, quae

ex alio convertuntur in aliud, ut desinant esse quod
erant, et hoc sint quod retro non fuerant: ut limus
cum in hominem figuratur, limus esse jam desinit,
ut pisces aut aves cum de aqua procedunt, ex eo
jam non aqua, quia aliud: ut lutum figuli, cum solidatur
in testam: ut lapis, cum dissolvitur decoctus
in calcem: ut arena cum mutatur in vitrum; et caetera,
quae longum est recensere. Sed multum interest,
stulte haeretice, inter ea quae facta sunt, et eum
qui omnia quemadmodum voluit fecit. Quae facta
sunt, ascriptae conditioni deserviunt: qui vero fecit,
suae voluntatis 521 et proprii juris est. Neque potest
in aliud quam quod est, aliquo cogente mutari,
sed prout vult, et cui vult se demonstrat. Nam si
angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen

aliud non sunt quam quod se esse norunt, neque
substantiam mutant cum formam humani corporis
sumunt; quanto magis ipse Dominus noster qui
omnia fecit, qui ipsis angelis ut hoc possent, sua institutione
concessit? Huc accedit quod si Filium Dei,
ut jam dictum est ita visum a Patribus approbamus,
ut non totum in illo quod Deus est, videretur; sed ut
dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque
temporibus complendae erant, in illo per imaginem
cernerentur. Nam quis Filium Dei videre potuit antequam
conspicabilem materiam sicut ei placuit, assumpsit,
vel ipsum hominem induere dignatus est?
Qui etsi Abrahae visus est [(Gen. XVIII)] , sed in forma
humani corporis visus est, quo scilicet postremis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.