PL 62, col. 461

Contra Palladium Arianum (Vigilius Tapsensis), J. P. Migne

temporibus in homine venturus esse ostenderetur.
Jacob etiam alibi in angelo, alibi aeque videtur in homine [(Gen. XXVIII)] .
Qui ideo se in angelo demonstravit,
ut nuntium se magni consilii indicaret. In homine
vero cum quo et colluctatus fuisse describitur,
ut imaginem futurae colluctationis quam cum Israel
habiturus erat [(Gen. XXXII, 30)] , cum secundum hominem
advenisset, perspicue indicaret. Sed ut Dominum
crederet, cum quo tanto certamine sub figura
hominis luctabatur, Israel, id est, homo videns
Deum, nomen accepit. Vidi enim, inquit, Deum facie
ad faciem, et salva facta est anima mea [(Exod. III, 2)]
.
Et utique figuram hominis viderat, quam Deus Dei
Filius induerat. Moysi in rubo in flamma ignis apparuit,
ut lumen credentibus, incredulis judicium demonstraret:

quia Christus credentibus salus est, non
credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor vitae
in vitam, aliis odor mortis in mortem [(II Cor. II, 16)]
.
Populum Israel in columna nubis per diem, et per
noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat [(Exod. XIII, 21)] ,
ut baptismi gratiam per nubem
et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet: quia
apostolus Paulus in nube Patres baptizatos scribit [(I Cor. X, 2)] .
Et Spiritum sicut ignem esse apostolorum
Acta declarant [(Act. II, 3)] . Vides ergo per 522
omnia, haeretice, characteres divinarum dispositionum
in honorem Dei Patribus praeostensos, non tamen
ipsum Deum, ut est, proprie revelatum. Denique
cum Moyses oraret ut faciem Dei pure videret,
quid ad illum continuo Deus? Non poteris, inquit,
videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem
meam, et vivet
[(Exod. XXXIII, 20)]
. Hoc ipso quod negatur
aspectus, claritas assignatur, quae scilicet tanta
est, quanta credenda est quae invisibilis indicatur.
Cum ergo Moyses et situm coeli, et ordines mundi,
et elementorum vices, totius denique orbis ornamenta
digesserit, indicarit, expresserit, cui ipse Dominus
testimonium perhibuit, dicens: Nemo erit ex prophetis
ut servus meus Moyses, cui facie ad faciem ore ad
os locutus sum [(Num. XII, 7)]
, Deum tamen pure videre
non potuit. Merito quidem prophetia omni dignus,
sed non usque adeo ut intueri Deum valeret,
quia homo tantummodo esset. Et utique hic omnia
Filii verba defendimus, quem in monte Sina cum
Moyse locutum esse scimus, qui agendis explicandisque

rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio
per ipsum et ordinari et explicari et manere convenerat,
ut habendi Filii haec praecipue ratio constaret.
Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis,
ut dixi, materiae dispositione assumpta videretur,
salva scilicet invisibilitate ejus, quam a conspectu
omnium majestas interfusa seposuit. Non enim sic
humanis aspectibus revelatus est, ut tota in illo deitas
appareret, sed ad vicem speculi, cum conceptos intra
lucem suam vultus quasi ad plenam effigiem hominis
includit; ita majestatis ejus praeeunte fulgore,
intra id visum est, quod imaginem veritatis, non
ipsum Deum proprie demonstraret. Sic et cum hominem
induere dignatus est, non labem aeternitati intulit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.